[IDEM libro nono responsorum. ] §34.1.10.prCum unus ex heredibus certam pecuniam praecipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis ad praeceptionem admitti placuit.
[IDEM libro nono responsorum.] 当继承人之一被命预先取得一笔特定金额,并从该本金中向释放奴隶提供抚养时,已确定该继承人的继承人亦被准予参与该预先取得。
si tamen plures heredes heres haberet, intentionem quidem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos euitauit et quietam ac uerecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, domum sequi maluit? et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta praestabuntur.
然而,如果该继承人有数个继承人,虽然乍看之下这似乎违背了死者的意图,但不应当做出其他认定:因为,如果遗言人避开了自己的其他继承人,并考虑到释放奴隶的利益,而宁愿由一个安静、体面且合适的家族来继承,那又将如何? 因此,该抚养应由该继承人的所有继承人共同提供。
§34.1.10.1Uerbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamuis tardius libertatem reciperauerit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis.
对于通过信托遗赠的措辞无条件获得释放的人,即使他较迟才恢复自由,且继承人并未对其自由造成延迟,亦须偿付过去期间的抚养费;因为只有在涉及信托遗赠的利息时,才须考察是否存在延迟,而在涉及信托遗赠本身时则不然。
§34.1.10.2Alimentis uiri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro modo legatae dotis, quam solam pater exheredatae filiae nubenti dari uoluit, atque pro incrementis aetatis eam exhibendam esse respondi, non pro uiribus hereditatis.
当继承人儿子被要求依“诚实人裁量”向被剥夺继承权的女儿留给抚养费时,我答复道,应根据遗赠的嫁妆数额(这是父亲希望在其出嫁时给予该被剥夺继承权女儿的唯一财产)以及她年龄的增长来提供抚养,而非根据遗产的资力。