[PAULUS libro quarto ad Sabinum. ] §33.9.4.prNam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: uasa autem accessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta uasa non debentur.
[保罗《萨宾注释》第四卷] 因为液体状的物质,因其自身无法独立存在,故将没有它便无法存在之物作为从属物拉入到自己的位置。 然而,容器是被遗赠之口粮的从属物,而不是被遗赠之物本身;因此,当口粮被消耗后,便无需交付容器。
sed et si penum cum uasis specialiter sit legatum, uasa non debebuntur uel consumpta penu uel adempta.
但是,即使特别遗赠了“附带容器的口粮”,如果口粮被消耗或者被撤回,也无需交付容器。
§33.9.4.1Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est.
如果某人被遗赠了“贮藏室中的物品”,并非所有的口粮都被遗赠。
§33.9.4.2Item si quis solitus fructus suos uendere penum legauerit, non omnia, quae so et promercii causa habuit, legasse uidetur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat.
同样,如果一个习惯于出售自己收成的人遗赠了口粮,他并不被认为遗赠了所有他为商业目的而保存的物品,而仅限于那些他为自己作为口粮而拨出来的物品。
quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit Sabinus, euenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et uini, quae uenire solebant, in hereditate relicta.
但如果他习惯于不加区分地使用,那么供他、他的家人以及他身边的其他人一年使用所需的数量,将归属于该遗赠。 萨宾说,这在商人的情况下,或者在遗产中留有习惯于出售的油和葡萄酒的储藏库时,几乎总会发生。
§33.9.4.3Nomen autem penus mihi traditum est omnibus generibus dictum.
此外,据传给我的说法,penus(口粮)这个词在所有(语法)性中都有使用。
§33.9.4.4Si ita legetur 'penum, quae Romae sit', utrum quae est intra continentia, legata uidetur an uero ea sola, quae est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam aeque continentibus.
如果这样遗赠:“在罗马的口粮”,是被认为遗赠了连坦区(市区相连部分)内部的物品,还是仅限于城墙内部的物品? 确实,几乎所有其他城市都以城墙为界,而罗马以连坦区为界,罗马市也同样以连坦区为界。
§33.9.4.5Quod si urbana penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam uideri Labeo ait, etiam si in uillis agrisue sit, si illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem nobis ministrare consueuerunt.
但是,如果遗赠的是“城市口粮”,拉贝奥说,无论它们在何处,即使在郊区别墅或农田里,只要它们是用于城市用途的,都应被视为已遗赠,正如我们所称的“城市奴仆”,即使他们习惯在城市之外侍奉我们。
si autem extra urbem, Romae tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum.
但是,如果是在城市之外,但仍在罗马,或者在与城市相连的庭园中,也应当作同样的说明。
§33.9.4.6Si cui penus legata sit praeter uinum, omnis penus legata uidetur excepto uino: sed si ita scriptum sit 'omnem penum praeter uinum quod Romae erit', sola penus quae Romae est legata uidetur: et ita et Pomponius libro sexto ad Sabinum scribit.
如果给某人遗赠了除葡萄酒以外的口粮,除了葡萄酒外,所有的口粮都被视为遗赠;但如果是这样写的:“除将在罗马的葡萄酒以外的所有口粮”,则只有在罗马的口粮被视为遗赠;蓬波尼乌斯在《萨宾注释》第六卷中也是这样写的。