[ULPIANUS libro uicesimo secundo ad Sabinum. ] §33.9.3.prQui penum legat quid legato complectatur, uideamus.
[乌尔比安《萨宾注释》第二十二卷] 让我们来看看,遗赠口粮之人其遗赠中包含了什么。
et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris ciuilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt.
昆图斯·穆西乌斯在《市民法》第二卷中写道,被遗赠的口粮中包含了供食用和饮用的物品。
idem Sabinus libris ad Q. Scaeuola apud Uitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumue eius uel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa parata sunt.
同样地,萨宾在维特里乌斯编辑的关于Q·斯卡埃沃拉的著作中写道:“在这些口粮中,”他说,“包含了那些为了家父、其妻、其子女,或常在他们身边的奴隶群体,以及同样为了主人使用而准备的役畜所需的物品。
§33.9.3.1Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia.
” 但阿里斯托指出,即使是非直接食用和饮用的物品也包含在遗赠中,例如我们习惯用以佐餐的物品,如油、鱼酱、盐水、蜂蜜及其他类似之物。
§33.9.3.2Plane, inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus.
显然,他说,如果遗赠的是“可食用的口粮”,拉贝奥在《遗稿集》第九卷中写道,这些物品中没有任何一样属于该遗赠,因为我们习惯的不是吃这些东西本身,而是用它们来佐餐。
Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus.
特雷巴蒂乌斯关于蜂蜜作了相反的记载,这是有道理的,因为我们习惯吃蜂蜜。
sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat.
但普罗库鲁斯正确地写道,除非遗嘱人的相反意图显现,否则所有这些物品都应包含在内。
§33.9.3.3Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, legauerit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur.
关于“可食用之物”,他是仅遗赠了我们吃的东西,还是也遗赠了我们用以佐餐的东西? 应当认为后者也包含在遗赠中,除非证明家父有相反的意图。
mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec Labeo negauit.
无论如何,拉贝奥也未否认蜂蜜总是属于可食用的口粮,且腌鱼与其盐水也一并包含在内。
§33.9.3.4Poculenta penu ea, quae uini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta uero non continebuntur.
在“可饮用的口粮”中,包含了家父当作葡萄酒保存的物品,而上述之物则不包含在内。
§33.9.3.5Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit.
没人怀疑醋也属于口粮,除非它是为了灭火而准备的:因为在那时,它并非供食用或饮用之用;奥菲利乌斯在《诉权论》第十六卷中也是这样写的。
§33.9.3.6Sed quod diximus 'usus sui gratia paratum' accipiendum erit et amicorum eius et clientium et uniuersorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in uillis deputati.
但我们所说的“为自己使用而准备”,必须理解为也包括他的朋友、门客以及他身边的所有人,而不包括那些既不在他身边、也不在他家人身边的奴隶;例如那些被分派到郊区别墅里的奴隶。
quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit Seruio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos uoluit significare, qui circa patrem familias sunt.
对于这些人,昆图斯·穆西乌斯曾做出如下界定:他认为不从事体力劳动的奴隶的伙食包含在内;但这给塞尔维乌斯提供了反驳的素材,指出按照该界定,男织工和女织工的伙食也将被包含在内;然而穆西乌斯想要指代的,乃是那些在家父身边的奴隶。
§33.9.3.7Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deseruiunt: ceterum si qua iumenta agris deseruiebant uel locabantur, legato non cedere cibaria eorum.
同样地,役畜的饲料也包含在口粮中,但仅限于那些为他本人及朋友之用服务的役畜;至于那些用于耕作农田或出租的役畜,它们的饲料不属于该遗赠。
§33.9.3.8Siue autem frumentum siue quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum siue familiae siue iumentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum.
无论他在口粮库中保存的是谷物还是某种豆类,都将包含在被遗赠的口粮中,而且不管是供奴隶还是供役畜使用的大麦也都包含在内;奥菲利乌斯在《诉权论》第十六卷中也是这样写的。
§33.9.3.9Ligna et Sabinus carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur.
薪柴以及萨宾所说的煤炭,和其余用以调制口粮的物品,是否包含在被遗赠的口粮中,对此存在疑问。
et Quintus Mucius et Ofilius negauerunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur.
昆图斯·穆西乌斯和奥菲利乌斯都予以否定:他们说,这些物品就像磨石一样不被包含在内。
idem et tus et ceras contineri negauerunt.
同样地,他们也否定了香和蜡包含在内。
sed Rutilius et ligna et carbones, quae non uendendi causa parata sunt, contineri ait.
但鲁蒂利乌斯认为,并非为了贩卖而准备的薪柴和煤炭都包含在内。
Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit.
另一方面,塞克斯图斯·凯基利乌斯写道,即使是为家庭使用而准备的香和蜡烛也包含在遗赠中。
§33.9.3.10Seruius apud Melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est uerius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam uel ad logarium paratas contineri.
塞尔维乌斯在梅拉的著作中写道,香油和信纸也都属于口粮,而更正确的观点是所有这些以及香料都包含在内;甚至为账簿或日记准备的纸张也包含在内。
§33.9.3.11Uasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est.
至于口粮容器也包含在内,则是毫无疑问的。
Aristo autem scribit dolia non contineri, et est uerum secundum illam distinctionem, quam supra in uino fecimus.
但阿里斯托写道,大酒罐不包含在内,这根据我们上面关于葡萄酒所作的区分来看是正确的。
nec frumenti nec leguminum thecae (arculae forte uel sportae) uel si qua alia sunt, quae horrei penuarii uel cellae penuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.
无论是谷物还是豆类的容器(如小箱或篮子),还是为了装备谷仓或口粮库而保存的任何其他物品,都不包含在内,而仅包含那些若没有它们则口粮无法被妥善保存的物品。