[Paulus libro quarto ad Sabinum. ] §33.8.9.prId quod seruo, qui in ipsius peculio est, debetur, non deducitur ex legato peculio, quamuis conseruus eius sit.
[保罗著《注释萨宾》第四卷] 对应于属于其自身特有财产中的奴隶所欠之债,即使该奴隶是其同伴奴隶,也不从被遗赠的特有财产中扣除。
§33.8.9.1Si conseruum suum uulnerauerit seruus et uiliorem fecerit, Marcellus non esse dubitandum deduci ex peculio, quod domino interesset (nam quid interest, conseruum uulneret an scindat aliquid uel frangat an subripiat? quo casu sine dubio minuitur peculium), sed non ultra simplum.
如果一名奴隶伤了他的同伴奴隶并使其贬值,马尔切鲁斯认为,由于这事关主人的利益,毫无疑问应当从特有财产中扣除(因为伤及同伴奴隶,与割裂、折断或偷窃某物有何区别? 在后一种情况下,特有财产毫无疑问会减少),但不得超过单一限额。
§33.8.9.2Sed si se uulnerauit uel etiam occidit, nihil est deducendum hoc nomine: alioquin dicemus et si fugerit, deducendum id, quanto uilior sit factus propter fugam.
但如果他伤了自己,甚至自杀,则不因这一名目而扣除任何东西:否则我们也将不得不说,如果他逃跑了,也应当扣除因逃跑而导致他贬值的数额。