[ULPIANUS libro uicesimo quinto ad Sabinum. ] §33.8.8.prDenique Pegasus respondit, si statulibero, cui peculium legatum sit, heres interim crediderit, id ipso iure detrahi et corpora singula etiam per hoc aes alienum deminui.
[乌尔比安著《注释萨宾》第二十五卷] 最后,佩加苏斯回答说,如果在此期间继承人向已被遗赠特有财产的附条件解放奴隶进行贷款,该数额依据法律当然被扣除,并且个别物件也因这一债务而减少。
§33.8.8.1Proinde si pure libertatem accipiet et heres uel uiuo domino uel ante aditam hereditatem seruo crediderit, legatum peculii minuetur secundum Iuliani sententiam, licet dominus serui numquam fuerit.
因此,如果奴隶将无条件获得自由,而继承人在主人健在时或在接受继承前向该奴隶进行贷款,那么根据尤里安的意见,即使继承人从未当过该奴隶的主人,特有财产的遗赠也将减少。
§33.8.8.2Qui Stichum et Pamphilum seruos habebat, testamento eos manumisit et unicuique peculium suum legauit.
某人拥有斯蒂库斯和潘菲路斯两名奴隶,他在遗嘱中解放了他们,并向每人遗赠了其特有财产。
placet, quod alter alteri debet, de peculio eius decedere et alterius accedere legato.
一致认为,一方向另一方所欠之债,应从债务人的特有财产中扣除,并加入另一方的遗赠中。
§33.8.8.3Item quaeritur, si seruo libertas data sit, si decem dedisset heredi, peculiumque ei legatum sit, an decem, quae dedisset heredi, debeant de peculio decedere.
同样有人提出疑问,如果给奴隶自由的条件是他向继承人支付十,且特有财产已遗赠给他,那么他向继承人支付的这十,是否应当从特有财产中扣除。
et est uerum quod Sabino placuit, hoc minus esse in peculio legato.
萨宾所赞同的见解是正确的,即遗赠的特有财产中应当扣除此数额。
§33.8.8.4Plus ait Sabinus, si statuliber seruum heredi uendiderit, perinde desinere eum in peculio esse, atque si extraneo uendidisset.
萨宾进一步认为,如果附条件解放奴隶将一名奴隶卖给继承人,该奴隶便不再属于特有财产,这与他将该奴隶卖给外人完全相同。
§33.8.8.5His consequenter quaeritur, si seruus cum domino de libertate pactus fuerit et partem pecuniae dederit et ante quam residuum dederit dominus decesserit liberumque esse testamento iusserit cum peculio legato, an quod domino dederit in peculio sit imputandum.
与此相关,有人提出疑问,如果奴隶与主人就自由达成协议并支付了部分款项,而在支付剩余款项之前主人去世,并在遗嘱中命令他在遗赠特有财产的同时获得自由,那么他支付给主人的款项是否应计入特有财产中。
et ait Labeo de peculio decedere.
拉贝奥认为应从特有财产中扣除。
plane si nondum dederat, sed, donec totum traderet, pro deposito apud eum fuerit, id in peculio esse placuit.
显然,如果他尚未支付,但在交付全部款项之前,该款项作为寄托物存在于他处,则一致认为其属于特有财产。
§33.8.8.6Item si seruo peculium sit legatum et a debitore eius peculiari heres uetitus sit petere, uerum est hoc minus esse in legato peculio, hoc est detrahendum id quod debitori legatum est.
同样,如果向奴隶遗赠了特有财产,而继承人被禁止向该特有财产的债务人请求偿还,那么,遗赠的特有财产中扣除此数额是正确的,即必须扣除遗赠给债务人的那部分。
§33.8.8.7Interdum etsi non sit legatum peculium, uelut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi specie: quidam seruo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus centum intulisset.
有时,即使特有财产未被遗赠,亦被视为已被遗赠,即在如下情况下:某人给奴隶自由的条件是其提交账目并向继承人们支付一百。
imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium quidem non nisi legatum deberi: 'uerum', inquit, 'si condicionibus praescriptis paruit seruus, testatorem uoluisse eum retinere peculium interpretamur': uidelicet ex eo, quod ex peculio eum insserat centum inferre.
因此,我们的皇帝与其父亲在敕答中写道,特有财产除非被遗赠否则不构成给付义务,但皇帝说:“如果奴隶服从了规定的条件,我们便解释为遗言人希望他保留特有财产”:这显然是因为,遗言人曾命令他从特有财产中支付这一百。
§33.8.8.8Utrum autem id demum peculium accipimus, quod mortis tempore fuit, an uero et quod postea accessit applicamus uel quod decessit detrahimus? et Iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi seruo legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: si uero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum perueniant, ut puta partus ancillarum uel fetus pecorum: quod autem ex operis suis uel ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur.
然而,我们究竟是将死亡之时的特有财产视为特有财产,还是将此后增加的部分予以加入,或将减少的部分予以扣除? 尤里安认为,特有财产的遗赠在遗赠给奴隶本人和遗赠给他人时应作不同处理:因为如果是给奴隶本人,遗赠中应考量遗赠权产生的时间;但如果是给外人,则考量死亡的时间,但特有财产中物之孳息(例如女奴所生之子女或牲畜之幼仔)仍应归属于他。 然而,由其劳动或其他原因增加的部分,如果特有财产遗赠给奴隶本人以外的其他人,则不属于给付范围。
hoc utrumque Iulianus secundum uoluntatem testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, uerisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere uoluisse, cui patrimonium manumisso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse appareat, idem dicas.
尤里安认为这两种情况都应根据遗言人的意愿来确定:因为当特有财产遗赠给奴隶本人时,考虑到该财产在解放后将成为他本人的资产,遗言人很可能希望所有增加部分都属于他;而如果是给他人则不然。 但是,如果在另一个人身上显现出遗言人有此意图,你也应当得出相同的结论。