[ULPIANUS libro uicesimo quinto ad Sabinum. ] §33.8.6.prSi peculium legetur et sit in corporibus, puta fundi uel aedes, si quidem nihil sit, quod seruus domino uel conseruis liberisue domini debeat, integra corpora uindicabuntur: sin uero sit, quod domino uel supra scriptis personis debeatur, deminui singula corpora pro rata debebunt.
如果特有财产被遗赠,且其由有形之物构成,例如土地或房屋,那么,如果奴隶对主人、其同伴奴隶或主人的子女不负有任何债务,这些完整的物将被请求:但如果确实存在对主人或上述人员负有的债务,则每个单独的物都必须按比例减损。
et ita et Iulianus et Celsus putant.
尤里安和凯尔苏斯都持此观点。
§33.8.6.1Et si fuerit legatum peculium non deducto aere alieno, uerendum, ne inutile legatum sit, quia quod adicitur contra naturam legati sit.
并且,如果在不扣除债务的情况下遗赠了特有财产,令人担忧的是,该遗赠可能是无效的,因为所添加的内容与遗赠的性质相抵触。
sed puto uerum hanc adiectionem non uitiare legatum, sed nihil ci adicere: nec enim potest crescere uindicatio peculii per hanc adiectionem.
但我认为,事实上这种添加并不使遗赠无效,但也没有给它增加任何东西:因为特有财产的返还请求权不能通过这种添加而增加。
plane si proponas legatarium nactum possessionem rerum, exceptione doli aduersus heredem uindicantem uti potest: habet enim in solidis rebus uoluntatem aeris alieni non deducendi.
显然,如果你假定受遗赠人已取得该物的占有,他可以使用欺诈抗辩来对抗提出请求的继承人:因为对于这些完整的物,他拥有不扣除债务的意图。
sed et si dominus remittere se seruo quod debet uel nihil sibi seruum debere significauerit, ualet haec adiectio, quia nuda uoluntate potest dominus seruo remittere quod ei debet.
但是,如果主人已经表示他免除他对奴隶所负的债务,或者奴隶对他不负有任何债务,那么这种添加是有效的,因为主人仅凭单纯的意愿就可以免除他对奴隶所负的债务。
§33.8.6.2Uicario autem meo mihi legato an et uicarii mei peculium ad me pertineat, quaeritur.
但是,当我的副奴被遗赠给我时,有人问我副奴的特有财产是否也属于我。
et putamus contineri legato uicarii eius peculium, nisi aduersa sit uoluntas testatoris.
我们认为,副奴的特有财产包含在该副奴的遗赠中,除非立遗嘱人的意愿相反。
§33.8.6.3Si seruus et uicarius eius liberi esse iussi sint eisque peculia sua legata sint, uerba secundum uoluntatem testatoris exaudienda, tamquam de duobus separatisque peculiis testatore locuto: et secundum haec uicarius uicarii non communicabitur, nisi haec mens fuit testantis.
如果一个奴隶和他的副奴被命令获得自由,并且他们的特有财产被遗赠给他们,则应根据立遗嘱人的意愿来理解这些话,就好像立遗嘱人是在谈论两个独立的、分开的特有财产一样:根据这一点,副奴的特有财产将不会被共享,除非立遗嘱人有此意图。
§33.8.6.4Sicut autem aes alienum, hoc est quod debetur domino, minuit legatum peculium, ita per contrarium id quod dominus debet seruo augere debet.
但是,正如债务(即欠主人的债务)会减少被遗赠的特有财产一样,相反,主人欠奴隶的债务应该增加它。
sed huic sententiae aduersatur rescriptum imperatoris nostri et patris eius, quod ita est: 'Cum peculium seruo legatur, non etiam id conceditur, ut petitionem habeat pecuniae, quam se in rationem domini impendisse dicit'.
但这一观点受到了我们皇帝及其父亲的一份谕令的反对,该谕令内容如下:“当特有财产遗赠给奴隶时,并不意味着赋予他请求他自称为主人的账目而支出的金钱的权利。
quid tamen si haec uoluntas fuit testatoris? cur non possit consequi? certe compensari debet hoc quod impendit cum eo quod domino debetur.
”然而,如果这确实是立遗嘱人的意愿呢? 为什么他不能得到呢? 当然,他所支出的费用应该与欠主人的债务相抵消。
an et quod dominus scripsisset se seruo debere, peculio legato cederet? Pegasus negat: idem Nerua: et cum Gnaeus Domitius filiae suae peculium quod eius esset legasset, et annuum, quod ei solitus erat dare, biennio non dedisset, sed in rationibus suis rettulisset filiae se debere quinquaginta, Atilicinus existimauit legato non cedere, quod uerum est, quia consonat rescripto.
主人写下他欠奴隶的债务,是否也应归入被遗赠的特有财产? 佩加苏斯予以否定,涅尔瓦也同样认为。 当格奈乌斯·多米提乌斯遗赠给他女儿属于她的特有财产,而他习惯于每年给她的年金有两年没有给,但他在自己的账本上记下他欠女儿五十时,阿蒂利基努斯认为这不属于遗赠,这是正确的,因为它与谕令一致。
§33.8.6.5Non solum autem quod domino debetur peculio legato deducitur, sed et si quid heredi debitum fuit.
不仅欠主人的债务要从被遗赠的特有财产中扣除,而且如果对继承人负有任何债务,也同样如此。