Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §33.8.23.pr-33.8.23.3

管理奴隶的特有财产遗赠与账目结算

第 5112 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了通过遗嘱或遗嘱副卷向从事会计或管理事务的奴隶遗赠自由及特有财产时,关于欠账、超额支出以及免受审计条款的法律解释。

[SCAEUOLA libro quinto decimo digestorum. ] §33.8.23.prDominus Sticho seruo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus negotiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex uariis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit.
[源自斯卡埃沃拉《学说汇纂》第十五卷] 主人在遗嘱中,对其奴隶斯蒂胡斯(他曾管理主人的释放民的财产,主人在遗嘱中曾作为该释放民半数财产的继承人;在这些管理的事务中也包括了放贷账簿)规定,如果他提交了账目报告,则给予其自由,并通过信托遗赠将他的特有财产给予他。 斯蒂胡斯支付了他在放贷账簿和各种其他原因中所欠的款项,而那些债务人(斯蒂胡斯本人已代他们向庇护人的继承人偿还了款项)仍存续,随后他获得了自由并去世。
quaesitum est, an heredibus Stichi aduersus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus patroni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit.
现提出疑问:既然斯蒂胡斯对庇护人没有欠下其他任何债务,对于斯蒂胡斯向庇护人的继承人支付了款项所针对的那些债务人的债权,庇护人的继承人是否应基于信托遗赠而被强令向斯蒂胡斯的继承人让渡诉权?
respondit praestandum.
解答:应当让渡。
§33.8.23.1Testamento codicillisue seruos manumisit et peculia legauit et de Sticho ita cauit: 'Stichum seruum meum liberum esse uolo eique uolo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari uolo.
有人通过遗嘱或遗嘱副卷解放了数名奴隶并遗赠了特有财产,并对斯蒂胡斯作出了如下规定:“我希望我的奴隶斯蒂胡斯获得自由,并希望给予他十个奥里斯金币,以及他从我的金柜账目中所持有的任何财物;但我希望将账目移交给我的继承人。
his omnibus, quos hoc testamento manumisi, peculia sua concedi uolo'.
对于我在这份遗嘱中解放的所有这些人,我希望将他们的特有财产让渡给他们”。
quaesitum est, an, quod amplius rationi loculorum in diem mortis erogauit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolucret.
现提出疑问:既然根据家中的习惯,凡是斯蒂胡斯用自己的财产为金柜账目超额支出的部分,主人的账目即对他负有债务并会予以支付,那么对于斯蒂胡斯在死亡之日前从自己的特有财产中为金柜账目超额支出的部分,他是否应当从继承人那里收回?
respondit secundum ea, quae propter consuetudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere.
解答:根据因习惯而提出的事实,主人的账目所欠且通常予以偿还的部分,也包含在所遗赠的特有财产中。
§33.8.23.2Seruis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: 'ὅσους κατέλιπον ἐλευθέρους καὶ τὰ ληγάτα αὐτοῖς, τούτους βούλομαι εἶναι ἀνεξέταστους'.
有人曾给予奴隶们自由和遗赠,并写下了如下条件:“凡是我作为自由人留下的那些人,以及给他们的遗赠,我希望他们免受审计”。
quaesitum est, an peculia quoque legata his uidebuntur.
现提出疑问:特有财产是否也被视为已遗赠给他们?
respondit secundum ea quae proponerentur non uideri legata.
解答:根据所提出的事实,并不视为已遗赠。
§33.8.23.3Item quaesitum est, an ex isdem uerbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni praediorum fuerunt, pensiones.
同样提出疑问:根据相同的字句,他们是否可以保留账目的余额(仿佛这是被遗赠的一样),或者如果他们手头持有主人的财产,或者如果他们中有人是土地的佃农,是否可以保留租金?
respondit supra responsum.
解答:如上所述。

词汇与语法注释

  1. §33.8.23.prcui — 关系代名词 `cui`(与格)先行词为前文的 `liberti eius`(其释放民),表明主语 `dominus` 是该释放民的继承人(`heres`)。`pro parte dimidia`(以二分之一的比例)限定了继承的份额。
  2. §33.8.23.prreliquatus erat — 异态动词 `reliquari`(欠款、负债)的过去完成时,指斯蒂胡斯在账目报告中(对主人的账目)处于欠款或负债的状态。
  3. §33.8.23.practiones praestare — 法律惯用语,意为“让渡(交付)诉权”。由于斯蒂胡斯代替第三方债务人向庇护人(主人)的继承人支付了款项,他的继承人可以要求让渡原本属于庇护人一方的诉权,以便向那些债务人追讨款项。
  4. §33.8.23.2ἀνεξέταστους — 希谱语形容词 `ἀνεξέταστος`(免受审计、不予查问)的宾格复数。在遗嘱中用于规定奴隶获得解放时,免除对其过往财产管理或欠款的审计及责任追究。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §33.8.23.pr-33.8.23.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:33.8.23.pr-33.8.23.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。