[Africanus libro quinto quaestionum. ] §33.8.16.prStichus habet in peculio Pamphilum: hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis aestimationem soluit: deinde Stichum testamento manumisit eique peculium legauit: quaesitum est, an quod Pamphili nomine praestitum sit, ex peculio uel ipsius Pamphili uel Stichi deducendum sit.
[阿非利加努斯《问题集》第五卷] 斯蒂库斯在其特有财产中拥有潘菲鲁斯。 主人在加害诉讼中为后者进行了辩护,并在被判败诉后支付了诉讼评估额。 随后,主人通过遗嘱解放了斯蒂库斯,并将其特有财产遗赠给他。 现提出疑问:为潘菲鲁斯名义所支付的款项,应当从潘菲鲁斯本人的特有财产中扣除,还是从斯蒂库斯的特有财产中扣除?
respondit Pamphili quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esset, id est etiam si eum noxae dedere expedisset: quidquid enim pro capite serui praestitum sit, in eo debitorem eum domini constitui.
[法学家]回答说:确实应当从潘菲鲁斯的特有财产中无条件扣除,无论该数额有多大,也就是说,即使当时将他进行加害交出更为有利也是如此;因为凡是为奴隶的人身安全所支付的费用,在这一点上,该奴隶即成为主人的债务人。
quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere.
但如果潘菲鲁斯的特有财产不足,那么从斯蒂库斯的特有财产中扣除的数额不应超过潘菲鲁斯的价值。
§33.8.16.1Quaesitum est, si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius seruari posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi possit deducere.
现提出疑问:如果潘菲鲁斯因其他原因欠主人钱,且该款项无法从其特有财产中得以偿还,主人是否可以从斯蒂库斯的特有财产中扣除直至潘菲鲁斯的价值?
negauit: neque enim simile id superiori esse.
[法学家]予以否定;因为此情况与前一情况并不相似。
ibi enim propterea pretium uicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob defensionem uicarii sui domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, ex eius peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo peculio esse intellegi non potest.
在前者中,之所以要扣除代位奴隶的价值,是因为斯蒂库斯本人因其代位奴隶的辩护而在该名义下成为了主人的债务人;但在本设想中,由于斯蒂库斯不欠任何债务,因此不应从其特有财产中扣除任何东西,而仅能从潘菲鲁斯的特有财产中扣除,但潘菲鲁斯本人显然不能被理解为包含在自己的特有财产中。