[IDEM libro uicesimo secundo digestorum. ] §33.7.7.prTabernam cum caenaculo Pardulae manumisso testamento legauerat cum mercibus et instrumentis et suppellectili quae ibi esset, item horreum uinarium cum uino et uasis et instrumento et institoribus, quos secum habere consueuerat.
[同上作者《学说汇纂》第二十二卷] [遗嘱人]曾在遗嘱中将一间带有阁楼的店铺遗赠给已获解放的帕尔杜拉,连同其内的货物、工具和家具;同样,还遗赠了一个酒仓,连同其中的葡萄酒、容器、工具以及他惯常带在身边的店铺管理人。
quaesitum est, cum uiuo testatore insula, in qua caenaculum fuit quod ei legatum erat, exusta sit, et post biennium eodem loco constituta noua, et horreum, quod eidem legatum erat, a testatore uenierit, uini autem uenditio dilata sit, ut ex eo commodo uenirent, an uniuersa legata Pardula consequi possit.
现提出疑问:由于在遗嘱人生存期间,其遗赠给该人的阁楼所在的公寓楼被烧毁,两年后在原址重建了新楼,且同样遗赠给该人的酒仓已被遗嘱人卖掉,但葡萄酒的出售被推迟,以便它们能在更有利的情形下卖出,在这种情况下,帕尔杜拉是否可以获得全部遗赠。
respondit ea, in quibus uoluntas mutata esset, non deberi.
他回答道:凡是遗嘱人的意愿已发生改变的部分,均不应给付。