[SCAEUOLA libro sexto digestorum. ] §33.7.27.prPraedia maritima cum seruis qui ibi erunt et omni instrumento et fructibus qui ibi erunt et reliquis colonorum nutritori suo legauit.
[斯卡埃沃拉,学说汇纂第6卷] 某人向其养育者遗赠了沿海土地,以及届时将在该处的奴隶、所有装备和果实,以及佃农的欠款。
quaesitum est, an serui piscatores, qui solebant in ministerio testatoris esse et ubicumque eum sequi et urbicis rationibus expungebantur nec mortis testatoris tempore in praediis legatis deprehensi fuerant, legati esse uideantur.
现问,习惯于服务遗嘱人并随行于其所到之处、登记在城市账目中、且在遗嘱人死亡时未在被遗赠土地上被发现的渔夫奴隶,是否应被视为已被遗赠。
respondit secundum ea quae proponerentur non esse legatos.
回答:根据所陈述的事实,他们未被遗赠。
§33.7.27.1Adfini suo ita legauit: 'fundum Cornelianum Titio ita ut est instructus cum omnibus rebus et mancipiis et reliquis colonorum dari uolo'.
某女遗嘱人向其姻亲如此遗赠:“我希望将科尔内利乌斯庄园按其配备的现状,连同所有财物、奴隶以及佃农的欠款,交付给蒂蒂乌斯。
haec testatrix Romae litis causa ex Africa ueniens mancipia quaedam ex fundo supra scripto, quo citius per hiemem operam elegeret, secum abduxit: quaesitum est, an ea mancipia fideicommisso cedant, cum quaedam ex his rusticis officiis ad tempus peregrinationis abducta sunt relictis conseruabus et filiis suis et quaedam matribus et patribus.
”该女遗嘱人因诉讼之故从非洲来到罗马,并从上述土地中带走了若干奴隶,以便在冬季更迅速地使用他们的劳务:现问,这些奴隶中有些人在旅行期间暂时脱离了农作事务,留下了同伴女奴和他们的孩子,有些留下了父母,他们是否属于信托遗赠。
respondit mancipia, de quibus quaereretur, secundum ea quae proponerentur ex causa fideicommissi deberi.
回答:根据所陈述的事实,争议中的奴隶依据信托遗赠应当交付。
§33.7.27.2Idem quaesiit, an fructus eiusdem fundi, qui ibi in diem mortis coacti manserint, fideicommisso cedant, cum plenissima testatoris erga adfinem uoluntas ab eo quoque manifestetur, quo reliqua colonorum eiusdem possessionis ad eum pertinere uoluerit.
同一质询者问,该庄园直至其死亡之日仍收集并留在该处的果实是否属于信托遗赠,因为遗嘱人还希望该财产中佃农的欠款也属于他,这也表现出她对该姻亲极其充分的意愿。
respondit in huiusmodi scriptura posse responderi hoc solum quaerendum, an manifeste appareat defuncta id, de quo quaereretur, dari noluisse.
回答:在具有此类字句的遗嘱中,可以回答为,唯一需要探究的是,是否能清晰表明死者不愿交付所争议的物品。
§33.7.27.3Liberto, quem heredem in parte rescripsit, fundum per praeceptionem dedit in haec uerba: 'Pamphile liberte, praecipito tibique habeto fundum meum Titianum et agellum Sempronianum cum instrumento et his, quae in eodem erunt cum moriar, familiaque, quae in eo fundo moratur, exceptis quos manumisero'.
某人对其在遗嘱中指定为部分继承人的被释自由人,通过先得遗赠以下述字句赠与了土地:“被释自由人潘菲卢斯,你要预先取得并为自己保留我的蒂蒂乌斯庄园和塞姆普罗尼乌斯小块土地,连同其装备、以及在我死亡时将在该处的物品,以及居住在该庄园的奴隶群体,但我将予释放的奴隶除外。
quaesitum est, cum testator in eo fundo aliquantum uini in doliis habuerit, quod uiuus totum uendiderat et partem tertiam pretii pro eo acceperat, an uinum in doliis remanens ad libertum ex causa praeceptionis pertineat.
”现问,既然遗嘱人在该庄园的大瓮中留有若干葡萄酒,且其在生前已将其全部售出并已收取了三分之一的价款,那么大瓮中残留的葡萄酒是否依据先得遗赠属于该被释自由人。
respondit uerbis quae proponerentur contineri, nisi manifeste contrariam uoluntatem coheredes approbant.
回答:除非共同继承人清晰证明有相反的意愿,否则它包含在所陈述的字句中。
in eo fundo instrumenta calendarii et nummos reliquit.
他在该庄园留下了放贷账簿和现金。
responsum est de nummis quoque, ut supra responsum.
回答:关于现金也作如上回答。
§33.7.27.4Ita legatum est: 'Septiciae sorori meae fundi paterni mei Seiani partem dari uolo sic ut est, et alteram partem ita, ut in diem mortis fuerit': quaesitum est, an ex uerbis supra scriptis aggeres et praela iam posita parataque, ut immittantur aedificio, item instrumentum urbanum et rusticum cum mancipiis, quae fundi causa erant, ad legatarios pertineant.
某人如此遗赠:“我希望将我父亲留下的塞亚努斯庄园的一半按其现状,另一半按其在我死亡之日的状态,交付给我的姐妹塞普蒂基亚”:现问,根据上述字句,已经放置并准备好安装在建筑物中的堤防和压榨机,以及城市和农村的装备连同为了庄园而存在的奴隶,是否属于受遗赠人。
respondit: potest haec uerba 'sic ut est' ad instructum referri.
回答:“按其现状”这些字句可以指装备。
§33.7.27.5Fundos legauit in haec uerba: 'Sempronio fratri meo hoc amplius fundos meos ita, ut instructi sunt, Cassianum Nonianum cum suis salictis et siluis'.
某人以下述字句遗赠了土地:“此外,将我的卡西乌斯庄园和诺尼乌斯庄园,按其配备的状况,连同其柳林和森林,赠与我的兄弟塞姆普罗尼乌斯。
quaesitum est, cum siluae et salicta non in fundis supra scriptis¹, sed in adiectis agellis et quos simul testator comparauit nec sine his fundi coli possint, an legato cederent.
”现问,既然森林和柳林并非位于上述土地¹中,而是位于遗嘱人同时购买、且若无这些小地所庄园便无法耕作的相邻小块土地中,它们是否属于遗赠范围。
respondit id tantum cedere legato, quod uerbis comprehendisset.
回答:仅其在字句中所包含的部分属于遗赠。