[IDEM libro quinto ex posterioribus Labeonis. ] §33.7.26.prDolia, fictilia, item plumbea, quibus terra adgesta est, et in his uiridiaria posita aedium esse Labeo Trebatius putant.
[同上,评拉贝奥遗稿集第5卷] 拉贝奥和特雷巴蒂乌斯认为,装有泥土并在其中种植了植物的大瓮——无论是陶制的还是铅制的——都属于建筑物。
ita id uerum puto, si ita illigata sint aedibus, ut ibi perpetuo posita sint.
我认为,只有在它们与建筑物如此固定,以至于永久放置于该处时,这才是正确的。
§33.7.26.1Molas manuarias quidem suppellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Ofilius ait.
奥菲利乌斯说,手摇磨属于家具,而牲畜拉磨则属于装备。
Labeo Cascellins Trebatius neutras suppellectilis, sed potius instrumenti putant esse, quod uerum puto.
拉贝奥、卡斯凯利乌斯和特雷巴蒂乌斯认为,两者都不属于家具,而更应属于装备,我认为这是正确的。