[SCAEUOLA libro sexto digestorum. ] §33.7.27.prPraedia maritima cum seruis qui ibi erunt et omni instrumento et fructibus qui ibi erunt et reliquis colonorum nutritori suo legauit.
[스카에볼라, 판례집 제6권] 어떤 사람이 자신의 양육자에게 그곳에 있을 노예들과 그곳에 있을 모든 비품 및 과실, 그리고 소작인들의 미납금과 함께 해안 토지를 유증하였다.
quaesitum est, an serui piscatores, qui solebant in ministerio testatoris esse et ubicumque eum sequi et urbicis rationibus expungebantur nec mortis testatoris tempore in praediis legatis deprehensi fuerant, legati esse uideantur.
유언자의 시중을 들며 그가 어디를 가든 수행하는 것이 상례였고, 도시의 장부에 기록되어 있었으며, 유언자가 사망할 당시에 유증된 토지에서 발견되지 않은 어부 노예들이 유증된 것으로 여겨지는지 질문되었다.
respondit secundum ea quae proponerentur non esse legatos.
답변: 제시된 사실들에 따르면 그들은 유증되지 않았다.
§33.7.27.1Adfini suo ita legauit: 'fundum Cornelianum Titio ita ut est instructus cum omnibus rebus et mancipiis et reliquis colonorum dari uolo'. haec testatrix Romae litis causa ex Africa ueniens mancipia quaedam ex fundo supra scripto, quo citius per hiemem operam elegeret, secum abduxit: quaesitum est, an ea mancipia fideicommisso cedant, cum quaedam ex his rusticis officiis ad tempus peregrinationis abducta sunt relictis conseruabus et filiis suis et quaedam matribus et patribus.
한 여성이 자신의 인척에게 다음과 같이 유증하였다. "코르넬리우스 토지를 티티우스에게 설비가 갖추어진 현 상태대로, 모든 물건 및 노예, 그리고 소작인들의 미납금과 함께 인도할 것을 원한다." 이 여상속인은 소송 때문에 아프리카에서 로마로 오면서, 겨울 동안 (그들의) 노동력을 더 신속하게 부릴 수 있도록 위 토지에서 몇몇 노예들을 데려왔다. 이 노예들 중 일부는 동료 여노예들과 자신의 아이들을 남겨두고, 일부는 부모를 남겨둔 채 여행 기간 동안 일시적으로 농사일에서 벗어나 데려와진 상태였는데, 이 노예들이 신탁유증에 포함되는지 질문되었다.
respondit mancipia, de quibus quaereretur, secundum ea quae proponerentur ex causa fideicommissi deberi.
답변: 문제의 노예들은 제시된 사실들에 따르면 신탁유증에 따라 인도되어야 한다.
§33.7.27.2Idem quaesiit, an fructus eiusdem fundi, qui ibi in diem mortis coacti manserint, fideicommisso cedant, cum plenissima testatoris erga adfinem uoluntas ab eo quoque manifestetur, quo reliqua colonorum eiusdem possessionis ad eum pertinere uoluerit.
동일한 질문자는, 같은 토지의 과실로서 사망일까지 수확되어 그곳에 남아 있던 것들이 신탁유증에 포함되는지 질문하였다. 유언자가 동일한 소유지의 소작인 미납금 역시 그에게 귀속되기를 원했다는 사실에서도 그 인척에 대한 유언자의 매우 아낌없는 의사가 드러나기 때문이다.
respondit in huiusmodi scriptura posse responderi hoc solum quaerendum, an manifeste appareat defuncta id, de quo quaereretur, dari noluisse.
답변: 이러한 문면에서는 문제의 물건이 인도되는 것을 피상속인이 원치 않았음이 명백히 드러나는지 여부만이 질문되어야 한다고 답변할 수 있다.
§33.7.27.3Liberto, quem heredem in parte rescripsit, fundum per praeceptionem dedit in haec uerba: 'Pamphile liberte, praecipito tibique habeto fundum meum Titianum et agellum Sempronianum cum instrumento et his, quae in eodem erunt cum moriar, familiaque, quae in eo fundo moratur, exceptis quos manumisero'. quaesitum est, cum testator in eo fundo aliquantum uini in doliis habuerit, quod uiuus totum uendiderat et partem tertiam pretii pro eo acceperat, an uinum in doliis remanens ad libertum ex causa praeceptionis pertineat.
어떤 사람이 상속인 중 일부로 지정한 해방노예에게 선취유증을 통해 다음과 같은 언사로 토지를 주었다. "해방노예 판필루스야, 나의 티티우스 토지와 셈프로니우스 소지를 비품 및 내가 죽을 때 그곳에 있을 물건들, 그리고 내가 해방할 자들을 제외하고 그 토지에 거주하는 노예 집단과 함께 미리 취하여 너의 소유로 하여라." 유언자가 그 토지의 큰 항아리들 안에 약간의 포도주를 가지고 있었고 생전에 그것을 모두 매각하여 그 대금의 3분의 1을 수령하였는데, 항아리들에 남아 있는 포도주가 선취유증에 따라 해방노예에게 귀속되는지 질문되었다.
respondit uerbis quae proponerentur contineri, nisi manifeste contrariam uoluntatem coheredes approbant.
답변: 공동상속인들이 명백히 반대의 의사를 증명하지 않는 한, 제시된 문언에 포함된다.
in eo fundo instrumenta calendarii et nummos reliquit.
유언자는 그 토지에 채권 장부와 현금을 남겼다.
responsum est de nummis quoque, ut supra responsum.
답변: 현금에 대해서도 위와 같이 답변되었다.
§33.7.27.4Ita legatum est: 'Septiciae sorori meae fundi paterni mei Seiani partem dari uolo sic ut est, et alteram partem ita, ut in diem mortis fuerit': quaesitum est, an ex uerbis supra scriptis aggeres et praela iam posita parataque, ut immittantur aedificio, item instrumentum urbanum et rusticum cum mancipiis, quae fundi causa erant, ad legatarios pertineant.
다음과 같이 유증되었다. "나의 자매 셉티키아에게 나의 부친에게서 물려받은 세이아누스 토지의 한 부분을 현 상태대로, 그리고 다른 부분을 내가 사망하는 날의 상태대로 인도할 것을 원한다." 위의 문언으로부터, 건물에 설치하기 위해 이미 배치되어 준비된 둑과 압착기, 그리고 도시용 및 농사용 비품과 함께 토지를 위해 있던 노예들이 수증자에게 귀속되는지 질문되었다.
respondit: potest haec uerba 'sic ut est' ad instructum referri.
답변: "현 상태대로"라는 이 말은 설비(인스트룩툼)를 가리키는 것으로 해석될 수 있다.
§33.7.27.5Fundos legauit in haec uerba: 'Sempronio fratri meo hoc amplius fundos meos ita, ut instructi sunt, Cassianum Nonianum cum suis salictis et siluis'. quaesitum est, cum siluae et salicta non in fundis supra scriptis¹, sed in adiectis agellis et quos simul testator comparauit nec sine his fundi coli possint, an legato cederent.
어떤 사람이 다음과 같은 언사로 토지를 유증하였다. "나의 형제 셈프로니우스에게 이에 더하여 나의 카시우스 토지와 노니우스 토지를 그것들이 설비를 갖추고 있는 대로 각각의 버드나무 숲 및 수풀과 함께 준다." 수풀과 버드나무 숲이 위의 토지들¹ 내부가 아니라, 유언자가 동시에 매입하였고 그것 없이는 토지를 경작할 수 없는 인접한 소지들 안에 있었는데, 이것들이 유증에 포함되는지 질문되었다.
respondit id tantum cedere legato, quod uerbis comprehendisset.
답변: 유증의 문언에 포함시킨 것만이 유증에 귀속된다.