[PAULUS libro secundo ad Uitellium. ] §33.7.18.prCum de lanionis instrumento quaeritur, semota carne mensas pondera ferramentaque laniandae carnis causa praeparata, item trutinas cultros dolabras instrumento relinquimus.
[保罗《维特留斯评注》第二卷] 当探讨屠夫的装备时,在排除肉类之后,我们将台面、砝码和为宰杀肉类而准备的铁器,以及天平、刀和斧头,作为装备留下来。
§33.7.18.1Instrumento legato aliquando etiam personas legantium necesse est inspici.
在遗赠装备时,有时也有必要考察遗赠者的个人情况。
ut ecce pistorio instrumento legato ita ipsi pistores inesse uideri possunt, si pater familias pistrinum exercuit: nam plurimum interest, instrumentum pistoribus an pistrino paratum sit.
例如,在遗赠面包房装备时,如果家父自己经营着面包房,那么面包师本人也可以被认为包含在内:因为装备是为面包师们准备的,还是为面包房准备的,这其中有很大差别。
§33.7.18.2Asinam molendariam et molam negat Neratius instrumento fundi contineri.
尼拉蒂乌斯否认磨坊母驴和磨石包含在土地的装备中。
§33.7.18.3Item caccabos et patinas in instrumento fundi esse dicimus, quia sine his pulmentarium coqui non potest.
同样,我们认为锅和深盘包含在土地的装备中,因为没有这些就无法烹饪副食。
nec multum refert inter caccabos et aenum, quod supra focum pendet: hic aqua ad potandum calefit, in illis pulmentarium coquitur.
锅与悬挂在壁炉上方的铜釜之间没有太大区别:后者用来加热饮用水,前者用来烹饪副食。
quod si aenum instrumento continetur, urcei quoque, quibus aqua in aenum infunditur, in idem genus rediguntur, ac deinceps in infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt.
然而,如果铜釜包含在装备中,那么用于向铜釜注水的水罐也将归入同一种类,并依此类推以至无穷,与先前的每一个物相连的临近之物都会不断延伸。
optimum ergo esse Pedius ait non propriam uerborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare uoluerit, deinde in qua praesumptione sunt qui in quaque regione commorantur.
因此,佩迪乌斯说,最好的做法不是去深究词语的本义,而是首先要查明立遗嘱人意图表示什么,其次是查明居住在各个地区的人们有着怎样的习惯认知。
§33.7.18.4Cum de uilico quaereretur et an instrumento inesset et dubitaretur, Scaeuola consultus respondit, si non pensionis certa quantitate, sed fide dominica coleretur, deberi.
当关于庄园管家以及他是否包含在装备中产生疑问时,斯凯沃拉受咨询后回答道:如果土地不是以固定数额的租金,而是基于主人的信任来耕作(管理)的,那么他应当被给付。
§33.7.18.5Idem consultus de meta molendaria respondit, si rusticis eius fundi operariis moleretur, eam quoque deberi.
同一人受咨询关于下磨石时回答道:如果是用该土地的农业劳动者来进行磨面,那么它也应当被给付。
est autem meta inferior pars molae, catillus superior.
然而,下磨石是磨的下部,上磨石是上部。
§33.7.18.6De bubulco quoque ita respondit, siue de eo, qui bubus ibi araret, siue de eo, qui boues eius fundi aratores pasceret, quaereretur, deberi.
同样地,关于牧牛工,他回答道,无论探讨的是在那儿用牛耕地的牧牛工,还是放牧该土地耕牛的牧牛工,他都应当被给付。
§33.7.18.7De putatoribus quoque ita respondit, si eius fundi causa haberentur, inesse:
关于剪枝工,他也同样回答道,如果他们是为了该土地的缘故而被维持,那么他们包含在内。
§33.7.18.8Pastores quoque et fossores ad legatarium pertinere.
牧羊人和掘土工也属于受遗赠人。
§33.7.18.9Item cum fundus ita legatus esset: 'Maeuio fundum Seianum, ita ut optimus maximusque est, cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt' et quaereretur, an semina deberentur, respondit uerius esse deberi, nisi aliud testatorem sensisse heres probaret.
同样,当土地被如此遗赠时:“将塞亚努斯庄园以其最完好和最完整的状态,连同所有农村和城市装备以及在那里的奴隶,遗赠给梅维乌斯”,并且当产生种子是否应当被给付的疑问时,他回答道,除非继承人证明立遗嘱人有其他意图,否则更正确的看法是应当给付。
idem respondit de frumento reposito ad mancipiorum exhibitionem.
关于为供养奴隶而储存的谷物,他也作出了同样的回答。
§33.7.18.10In instrumento medici esse collyria et emplastra et cetera eius generis Cassius scribit.
卡西乌斯写道,眼药、硬膏及其他此类物品包含在医生的装备中。
§33.7.18.11Cui fundum instructum legauerat, nominatim mancipia legauit: quaesitum est, an reliqua mancipia, quae non nominasset, instrumento cederent.
某人向其遗赠了备置齐全的土地,并列名遗赠了奴隶:现产生疑问,他未列名的其余奴隶是否作为装备归于其中。
Cassius ait responsum esse, tametsi mancipia instructi fundi sint, tamen uideri eos solos legatos esse, qui nominati essent, quod appareret non intellexisse patrem familias instrumento quoque seruos adnumeratos esse.
卡西乌斯说,曾有解答指出,尽管奴隶属于备置齐全的土地,但似乎只有那些被列名者才被遗赠,因为显而易见,该家父并未意识到奴隶也已被计入装备之中。
§33.7.18.12SABINUS. Cui fundus quaeque ibi sint legata sunt, ei fundus et omnia, quae in eo solita sunt esse quaeque ibi maiore parte anni morari et hi, qui in eum manendi causa recipere se consueuerunt, legati uidentur: at si qua consulto in fundo congesta contractaue sunt, quo legatum cumularetur, ea non uidentur legata esse.
萨比努斯:如果向某人遗赠了土地及在那里的所有物品,那么该土地以及通常在其中之物、在一年中大部分时间留在那里的物品,以及为了居住而习惯前往该处的那些人,都似乎被遗赠给了他;但是,如果是为了增加遗赠而故意在土地上聚集或收集的物品,则不被视为已被遗赠。
§33.7.18.13Quidam cum ita legasset: 'uillam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quae ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, uinis, quae in diem mortis meae ibi erunt, et decem aureis', et quaereretur, cum in diem mortis ibi libros et uitreamina et uesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quaedam enumerasset: Scaeuola respondit specialiter expressa, quae legato cederent.
某人曾如此遗赠:“将我的别墅以我本人占有的状态,连同家具、桌子、将派驻该处的城市及农村奴隶、在我死亡之日将在那里的葡萄酒,以及十个奥雷金币,予以遗赠。 ”当时产生一个疑问:由于他列举了某些特定物品,而在他死亡之日那里还有书籍、玻璃制品和衣物,那么这些物品是否也全部归于遗赠中? 斯凯沃拉回答说,只有那些被特别明示的物品才归于遗赠中。
§33.7.18.14Domum instructam legauit cum omnibus adfixis: quaeritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest.
他遗赠了一栋备置齐全的房屋及所有的固定附着物:现关于债务人的债权凭证产生疑问,受遗赠人是否可以拥有它们。
respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
他回答说,根据所提出的事实,不能拥有。