[ALFENUS libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. ] §33.7.16.prUillae instrumento legato supellectilem non contineri uerius est.
[阿尔费努斯《学说汇纂》第二卷(保罗编缩本)] 在遗赠别墅的装备时,家具不包括在内,这更为正确。
§33.7.16.1Uinea et instrumento eius legato instrumentum uineae nihil esse Seruius respondit: qui eum consulebat, Cornelium respondisse aiebat palos perticas rastros ligones instrumenti uineae esse: quod uerius est.
当遗赠葡萄园及其装备时,塞尔维乌斯解答称,葡萄园并无所谓装备;而向他咨询的人则说,科尔内利乌斯曾解答称,桩子、竿子、耙子、锄头属于葡萄园的装备:这更为正确。
§33.7.16.2Quidam uxori fundum, uti instructus esset, in quo ipse habitabat, legauit.
某人向其妻子遗赠了他自己居住的土地,以其装备齐全的状态。
consultus de mulieribus lanificis an instrumento continerentur, respondit non quidem esse instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, qui legasset, in eo fundo habitasset, dubitari non oportere, quin et ancillae et ceterae res, quibus pater familias in eo fundo esset instructus, omnes legatae uiderentur.
在被咨询纺线女奴是否包括在装备中时,他解答称,她们确实不属于土地的装备,但既然遗赠的家父自己曾居住在该土地上,那么就不应当怀疑:家父在该土地上用以装备自身的女奴及其他所有财物,皆应被视为已被遗赠。