[POMPONIUS libro sexto ad Sabinum. ] §33.7.15.prSi ita testamento scriptum sit: 'quae tabernarum exercendarum instruendarum pistrini cauponae causa facta parataque sunt, do lego', his uerbis Seruius respondit et caballos, qui in pistrinis essent, et pistores, et in cauponio institores et focariam, mercesque, quae in his tabernis essent, legatas uideri.
[蓬波尼乌斯《论萨比努斯》第六卷] 如果遗嘱中这样写道:“凡是为了经营和装备店铺、面包房、客栈而制作和准备的物品,我予以赠与和遗赠”,塞尔维乌斯针对这些文字解答道:面包房里的马匹、面包师、客栈里的经理、女厨,以及这些店铺里的商品,均应被视为已被遗赠。
§33.7.15.1Domo instructa responsum est suppellectilem legatam, non etiam uina, quia domus uinis instructa intellegi non potest.
在遗赠“备有装备的房屋”时,有解答认为家具已被遗赠,但不包括葡萄酒,因为房屋不能被理解为是用葡萄酒来装备的。
§33.7.15.2Mulier uillae custos perpetua fundo qui cum instrumento legatus esset aut instructo continebitur, sicuti saltuarius: par enim ratio est: nam desiderant tam uillae quam agri custodiam, illic, ne quid uicini aut agri aut fructuum occupent, hic, ne quid ceterarum rerum quae in uilla continentur: uilla autem sine ulla dubitatione pars fundi habetur.
作为庄园别墅常任看守的妇女,将与附带装备或作为已装备而遗赠的土地一同被包括在内,正如森林看守人一样:因为其理由是相同的:因为他们需要对别墅和土地进行看守,在后者中,是为了防止邻人侵占任何土地或果实;在前者中,是为了防止邻人侵占别墅中所包含的其他任何财物。 而毫无疑问,别墅被视为土地的一部分。