[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum. ] §33.7.12.prQuaesitum est, an frumentum, quod cibariis cultorum paratum foret, instrumento cederet.
[乌尔比安《萨比努斯注解》第二十卷] 有疑问指出,为耕作者的伙食而准备的谷物是否包含在备品之中。
et plurimis non placet, quia consumeretur: quippe instrumentum est apparatus rerum diutius mansurarum, sine quibus exerceri nequiret possessio: accedit eo, quod cibaria uictus magis quam colendi causa pararentur.
大多数人并不赞同,因为这些东西会被消费掉:毕竟,备品是指那些能存续较长时间的物品的装备,没有它们就无法经营占有。 此外还有一个原因,即伙食更多是为了生计而非为了耕作而准备的。
sed ego puto et frumentum et uinum ad cibaria paratum instrumento contineri: et ita Seruium respondisse auditores eius referunt.
但我认为,为伙食准备的谷物和葡萄酒都包含在备品中;其弟子们记载,塞尔维乌斯也是这样回答的。
item nonnullis uisum est frumentum, quod serendi causa sepositum est, instrumento contineri, puto quia et instar culturae esset et ita consumitur, ut semper reponeretur: sed causa seminis nihil a cibariis differt.
同样,一些人认为,为播种而留存的谷物包含在备品中,我认为这是因为这类似于耕作本身,且其消费方式使得它总是会被重新补充;但种子的理由与伙食并无二致。
§33.7.12.1Conseruandi fructus causa, ueluti granaria, quia in his fructus custodiuntur, urceos capsellas, in quibus fructus componuntur: sed et ea, quae exportandorum fructuum causa parantur, instrumenti esse constat, ueluti iumenta et uehicula et naues et cuppae et culei.
为了保存收成之物,例如谷仓(因为收成保管于其中),以及用于放置收成的罐和匣(也包含在内);但很明显,为运出收成而准备的物品也属于备品,例如役畜、车辆、船只、木桶和皮革袋。
§33.7.12.2Alfenus autem, si quosdam ex hominibus aliis legauerit, ceteros, qui in fundo fuerunt, non contineri instrumento ait, quia nihil animalis instrumenti esse opinabatur: quod non est uerum: constat enim eos, qui agri gratia ibi sunt, instrumento contineri.
然而阿尔费努斯认为,如果有人将某些奴隶另行遗赠,那么留在土地上的其余奴隶不包含在备品中,因为他认为任何有生命之物都不属于备品。 但这并不正确:因为很明显,那些为了土地的缘故而在那里的奴隶,是包含在备品之中的。
§33.7.12.3Quaeritur, an seruus, qui quasi colonus in agro erat, instrumento legato contineatur.
有疑问指出,像小作人一样留在土地上的奴隶是否包含在被遗赠的备品中。
et Labeo et Pegasus recte negauerunt, quia non pro instrumento in fundo fuerat, etiamsi solitus fuerat et familiae imperare.
拉贝奥和佩加苏斯正确地予以否定,因为他留在土地上并不是作为备品,即使他平时也习惯于向奴隶群体发号施令。
§33.7.12.4Saltuarium autem Labeo quidem putat eum demum contineri, qui fructuum seruandorum gratia paratus sit, eum non, qui finium custodiendorum causa: sed Neratius etiam hunc, et hoc iure utimur, ut omnes saltuarii contineantur.
至于林务官,拉贝奥认为只有为了保存收成而准备的林务官才包含在内,而为了看守边界的则不包含;但内拉蒂乌斯认为后者也应包含在内,我们现在适用的正是这一规则,即所有的林务官都包含在内。
§33.7.12.5Trebatius amplius etiam pistorem et tonsorem, qui familiae rusticae causa parati sunt, putat contineri, item fabrum, qui uillae reficiendae causa paratus sit, et mulieres quae panem coquant quaeque uillam seruent: item molitores, si ad usum rusticum parati sunt: item focariam et uilicam, si modo aliquo officio uirum adiuuet: item lanificas quae familiam rusticam uestiunt, et quae pulmentaria rusticis coquant.
特雷巴蒂乌斯进一步认为,为乡间奴隶群体准备的面包师和理发师也包含在内,同样,为了修缮别墅而准备的木匠,以及烤面包和看守别墅的妇女;同样,如果制粉工是为乡间用途而准备的,也包含在内;同样,只要炉灶女奴和庄监之妻在某些职责上协助其丈夫,也包含在内;同样,为乡间奴隶群体制作衣服的织女,以及为乡间劳动者烹饪副食的妇女也包含在内。
§33.7.12.6Sed an instrumenti instrumentum legato instrumento continetur, quaeritur: haec enim, quae rusticorum causa parantur, lanificae et lanae et tonsores et fullones et focariae non agri sunt instrumentum, sed instrumenti.
但是,备品的备品是否包含在被遗赠的备品中,这引起了疑问:因为这些为乡间劳动者准备的人——织女、羊毛、理发师、缩绒工和炉灶女奴——并不是土地的备品,而是备品的备品。
puto igitur etiam focariam contineri: sed et lanificas et ceteros, qui supra enumerati sunt: et ita Seruium respondisse auditores eius referunt.
因此,我认为炉灶女奴也包含在内,而且织女以及其他上文列出的人也同样包含;其弟子们记载,塞尔维乌斯也是这样回答的。
§33.7.12.7Uxores quoque et infantes eorum, qui supra enumerati sunt, credendum est in eadem uilla agentes uoluisse testatorem legato contineri: neque enim duram separationem iniunxisse credendus est.
上文所列之人的妻子和婴儿,如果生活在同一个别墅中,应当相信遗言者是希望他们包含在遗赠之中的;因为不应相信他会强加残酷的分离。
§33.7.12.8Si aliqua parte anni in fundo pascantur pecora, aliqua parte his pabulum conducitur, uel serui, si aliqua parte anni per eos ager colitur, aliqua parte in mercedem mittuntur, nihilo minus instrumento continentur.
如果在一年的某些时间里牲畜在土地上放牧,而在另一些时间里为它们租用饲料,或者奴隶在一年的某些时间里耕作土地,而在另一些时间里被出租挣取工钱,他们依然包含在备品中。
§33.7.12.9Cellararium quoque, id est ideo praepositum, ut rationes saluae sint, item ostiarium mulionemque instrumenti esse constat.
显然,账房,即为了使账目安全无误而设置的职位,以及门房和马车夫,也都属于备品。
§33.7.12.10Et molas et machinas, fenum stipulas, asinum machinarium, machinam frumentariam, uas aeneum, in quo sapa coqueretur et defrutum fiat et aqua ad bibendum lauandamque familiam paratur, instrumenti esse, et cribra, et plaustra quibus stercus euehatur.
此外,磨机和机器、干草、秸秆、转动机器的驴、谷物加工机、用于熬制浓缩葡萄汁、以及为奴隶群体准备饮用和洗浴之水的铜器,均属于备品,筛子以及用于运出粪肥的货车也同样属于备品。