[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum. ] §33.7.12.11Ea uero, quae solo continentur, instrumenti fundi non esse Cassius scribit, ueluti harundineta et salicta, antequam caesa sint, quia fundus fundi instrumentum esse non potest: sed si caesa sint, puto contineri, quia quaerendo fructui deseruiunt.
然而卡西乌斯写道,与土地相连之物不属于土地的备品,例如在砍伐前的芦苇地和柳树林,因为土地不能成为土地的备品;但如果它们已被砍伐,我认为它们包含在内,因为它们有助于获取收成。
idem et in palis erit dicendum.
对于支柱也应作同样的说明。
§33.7.12.12Si in agro uenationes sint, puto uenatores quoque et uestigatores et canes et cetera quae ad uenationem sunt necessaria instrumento contineri, maxime si ager et ex hoc reditum habuit.
如果土地上有狩猎活动,我认为猎手、追踪者、猎犬以及其他狩猎必需之物也包含在备品中,特别是如果土地也从中获得收益的话。
§33.7.12.13Et si ab aucupio reditus fuit, aucupes et plagae et huius rei instrumentum agri instrumento continebitur: nec mirum, cum et aues instrumento exemplo apium contineri Sabinus et Cassius putauerunt.
如果从捕鸟中获得收益,捕鸟人、鸟网以及该目的之备品将包含在土地的备品中;这并不奇怪,因为萨比努斯和卡西乌斯效仿蜜蜂的先例,认为鸟类也包含在备品中。
§33.7.12.14Si quis eodem instrumento in plurimis agris utatur, cuius agri sit instrumentum, quaeritur.
如果有人在数个土地上使用同一套备品,那么这套备品属于哪个土地的备品,便引起疑问。
et ego arbitror, si quidem apparet uoluntas patris familiae, cui potius agro destinauerat, eius esse instrumentum: ceteri enim agri ab hoc agro ueluti mutuantur: si non appareat, nullius instrumento cedet: neque enim pro parte diuidemus instrumentum.
我认为,如果家长的意图显而易见,即他更倾向于将备品指定给哪个土地,它就属于那个土地;因为其他土地只是仿佛从该土地借用而已。 如果意图不明显,它将不归属于任何土地的备品;因为我们不能按比例分割备品。
§33.7.12.15Supellex ceteraque, si qua in agro fuerunt, quo instructior esset pater familias, instrumento fundi non continentur.
家常家具及其他物品,如果有在土地上的,是为了使家长自身的生活装备更完善,则不包含在土地的备品中。
§33.7.12.16Si domus sit instrumentum legatum, uidendum quid contineatur.
如果家屋的备品被遗赠,应当看包含什么。
et Pegasus ait instrumentum domus id esse, quod tempestatis arcendae aut incendii causa paratur, non quod uoluptatis gratia: itaque neque specularia neque uela quae frigoris causa uel umbrae in domo sunt deberi.
佩加苏斯说,家屋的备品是指为御风雨或防灾防火而准备的物品,而不是为了享乐而准备的物品;因此,家屋中为御寒或遮阳而设的石膏窗板和幕帘均不属于应当给付的范围。
quae sententia Cassii fuit, qui dicebat inter instrumentum et ornamentum multum interesse: instrumenti enim ea esse, quae ad tutelam domus pertinent, ornamenti, quae ad uoluptatem, sicuti tabulas pictas.
这也是卡西乌斯的观点,他说备品与装饰品之间有很大区别:属于备品的,是那些与保护家屋有关的物品;属于装饰品的,是那些为了享乐而设的物品,例如壁画。
§33.7.12.17Uela autem Cilicia instrumenti esse Cassius, quae ideo parantur, ne aedificia uento uel pluuia laborent.
但卡西乌斯认为,基利家产的粗毛幕帘属于备品,它们是为免建筑物受风雨侵蚀而准备的。
§33.7.12.18Acetum quoque, quod exstinguendi incendii causa paratur, item centones sifones, perticae quoque et scalae, et formiones et spongias et amas et scopas contineri plerique et Pegasus aiunt.
大多数人和佩加苏斯认为,为了灭火而准备的醋,以及消火毯、水枪、竿和梯子、草席、海绵、消火水桶和扫帚也都包含在内。
§33.7.12.19Tegulam autem et tignum eius rei causa paratum instrumento contineri, si ad huiusmodi causam habeat tigna parata ad alios usus non deseruientia.
此外,为此目的而准备的瓦片和木料也包含在备品中,如果他拥有为此类目的准备且不作他用的木料。
proinde et fulcimenta si qua habebat huic rei necessaria, etiam ea instrumento domus continebuntur.
同样,如果他拥有此目的必需的支撑物,这些也将包含在家屋的备品中。
§33.7.12.20De uelis, quae in hypaethris extenduntur, item de his, quae sunt circa columnas, Celsus scribit magis suppellectili adnumeranda et ita Sabinum et Cassium putare.
至于在露天中展开的幕帘,以及在柱子周围的幕帘,塞尔苏斯写道,它们更应归入家具类,而萨比努斯和卡西乌斯也这样认为。
§33.7.12.21Canales autem et harpagones et amas instrumento contineri constat.
然而,显然管道、铁钩和消火水桶包含在备品中。
§33.7.12.22Item perticae, quibus araneae detergantur, item spongiae, quibus columnae pauimenta podia extergantur, scalae, quae ad lacunaria admoueantur, instrumenti sunt, quia mundiorem domum reddunt.
同样,用于清除蜘蛛网的竿,用于擦拭柱子、地板、台座的海绵,以及用于够到格子天花板的梯子,由于它们使家屋更清洁,所以属于备品。
§33.7.12.23Papinianus quoque libro septimo responsorum ait: sigilla et statuae adfixae instrumento domus non continentur, sed domus portio sunt: quae uero non sunt adfixa, instrumento non continentur, inquit: suppellectili enim adnumerantur, excepto horologio aereo, quod non est adfixum: nam et hoc instrumento domus putat contineri, sicut prothyrum domus, si uelamen est, inquit, instrumento domus continetur.
帕皮尼亚努斯在《解答集》第七卷中也说:固定在墙上的小雕像和雕像不包含在家屋的备品中,而是家屋的一部分;但他又说,未固定的雕像也不包含在备品中,因为它们被归入家具类,只有未固定的青铜时钟例外,因为他认为这也包含在家屋的备品中,就像家屋门廊的帷幔一样,如果它是覆盖物,他也说它包含在家屋的备品中。
§33.7.12.24Fistulae autem et canales et crateres et si qua sunt alia ad aquas salientes necessaria, item serae et claues magis domus portio quam domus instrumentum sunt.
然而,水管、管道、水池以及其他喷水所需的必需品,同样锁和钥匙,更应是家屋的一部分,而不是家屋的备品。