[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum. ] §33.7.12.25Specularia quoque adfixa magis puto domus esse partem: nam et in emptione domus et specularia et pegmata cedere, siue in aedificio sunt posita siue ad tempus detracta.
我也认为固定好的窗用石板更是家屋的一部分:因为在买卖房屋时,无论是安装在建筑物中,还是临时拆卸下来,窗用石板和架棚都一并转让。
sed si non sint, reposita ad hoc tamen sint, ut suppleantur, si qua desint: instrumento potius continebuntur.
但如果它们没有被固定,而是为了在有缺损时进行补充而存放在那里,那么它们将更容易被包含在备品中。
§33.7.12.26Cancellos quoque instrumento contineri puto.
我认为格子栅也包含在备品中。
§33.7.12.27Sed si fundus non sit cum instrumento legatus, sed ita ut instructus sit, quaesitum est, an plus contineatur, quam si cum instrumento legatus esset.
但是,如果土地遗赠时不是“带有备品”,而是“被装备好”的,人们曾提出疑问:这是否比遗赠“带有备品”包含更多的内容。
et Sabinus libris ad Uitellium scribit fatendum esse plus esse, cum instructus fundus legetur, quam si cum instrumento: quam sententiam cottidie increscere et inualescere uidemus.
萨比努斯在给维特里乌斯的书中写道,必须承认,当遗赠的是“装备好的”土地时,其中包含的东西要多于遗赠“带有备品”的土地:我们看到这一观点日益增长并深入人心。
quanto igitur hoc legatum uberius est, uidendum est.
因此,必须看看这种遗赠究竟丰富了多少。
et Sabinus definit et Cassius apud Uitellium notat: omnia quae eo collocata sunt, ut instructior esset pater familias, instructo, inquit, continebuntur, id est quae ibi habuit, ut instructior esset.
萨比努斯对此下了定义,卡西乌斯在维特里乌斯书中的评注也指出:凡是为了使家长本人的生活装备更完善而安置在那里的所有物品,都包含在“装备好”之中,即他为了使自己装备更完善而存放在那里的东西。
hoc ergo legato non agri instrumentum, sed proprium suum instrumentum reliquisse uidetur.
因此,通过这种遗赠,他似乎并非遗留了土地的备品,而是遗留了其自身的个人备品。
§33.7.12.28Proinde si fundus sit instructus legatus, et suppellex continebitur, quae illic fuit usus ipsius gratia, et uestis non solum stragula, sed et qua ibi uti solebat: mensae quoque eboreae uel si quae aliae, item uitrea et aurum et argentum: uina quoque, si qua ibi fuerint usus ipsius causa, continentur, et si quid aliud utensilium.
因此,如果遗赠的是装备好的土地,那么为了他自身使用而存放在那里的家具也包含在内,以及衣物,不仅是铺盖,还有他平时在那里穿用的衣物;还有象牙制或其他材质的桌子,以及玻璃制品、金器和银器;此外,为了他自身使用而存放在那里的葡萄酒,以及任何其他生活日用品,也都包含在内。
§33.7.12.29Sed si qua eo congesserat non usus ipsius causa, sed custodiae gratia, non continebuntur: uina etiam, quae in apothecis sunt, non cedent: et hoc iure utimur, ut quae ibi pater familias quasi in horreo habuit, haec non contineantur.
但是,如果他积攒在某处的物品并非为了他自身使用,而是为了看管,则不包含在内:即使是存放在储藏室里的葡萄酒也不会被转让:我们适用这一法律规则:家长在像仓库一样的地方所保有的物品,不包含在内。
§33.7.12.30Celsus quoque libro nono decimo digestorum scribit fructus ibi repositos, ut uenirent uel in alium usum quam fundi conuerterentur, instructo fundo non contineri.
塞尔苏斯在《学说汇纂》第进九卷中也写道:为了出售或为了转用于土地以外的其他用途而存放在那里的收成,不包含在“装备好”的土地中。
§33.7.12.31Idem Celsus eodem libro ait etiam suppellecticarios et ceteros hoc genus seruos contineri, id est ministeria, quibus instructus erat in eo fundo (extra ea quae libertatem acceperunt), et qui rure morari solebant.
同书中的塞尔苏斯还说,即使是负责家具的奴隶以及其他此类奴隶也包含在内,即他在该土地上配备的家务奴隶(免于那些已获得人身自由的奴隶),以及那些惯常留在乡间的奴隶,都包含在内。
§33.7.12.32Si instructum fundum legasset, ea paedagogia, quae ibi habebat, ut, cum ibi uenisset, praesto essent in triclinio, legato continentur.
如果他遗赠了装备好的土地,那么他为了在自己到达该处时能在餐厅提供侍奉而存放在那里的年轻侍从,也包含在遗赠中。
§33.7.12.33Contubernales quoque seruorum, id est uxores, et natos, instructo fundo contineri uerum est.
奴隶的事实配偶(即其妻子)及其子女,包含在装备好的土地中,这也是正确的。
§33.7.12.34Instructo autem fundo et bibliothecam et libros, qui illic erant, ut quotiens uenisset uteretur, contineri constat.
然而大家公认,在装备好的土地中,书库以及为了在他每次来时可以使用而存放在那里的书籍也都包含在内。
sed si quasi apotheca librorum utebatur, contra erit dicendum.
但如果他只是把那里当作书籍的仓库来使用,则应作相反的结论。
§33.7.12.35Neratius quoque libro quarto epistularum Rufino respondit instructo fundo et suppellectilem et uina et mancipia non solum ad cultum custodiamue uillae, sed etiam quae ut ipsi patri familias in ministerio ibi essent, legato cedere.
内拉蒂乌斯在《书信集》第四卷中回复路菲努斯说:在装备好的土地中,不仅是为别墅的照料或看管而设的家具、葡萄酒和奴隶,还有那些为了在该处服侍家长本人而存在的奴隶,都一并包含在遗赠中。
§33.7.12.36Imagines quoque hae solae legatae uidentur, quae in aliquo ornatu uillae fuerunt.
对于肖像,也似乎只有那些曾作为别墅某种装饰一部分的,才被视为遗赠之物。
§33.7.12.37Papinianus quoque praediis instructis legatis mancipia non contineri, quae temporis causa illic fuerunt ac non eo animo transtulit pater familias, ut aut fundi aut suum instrumentum faceret.
帕皮尼亚努斯也指出,在遗赠装备好的土地时,不包含那些奴隶:因临时原因呆在那里的,以及家长在移转他们时并无意图使之成为土地的备品或其自身的备品。