[IAUOLENUS libro secundo ex posterioribus Labeonis. ] §33.6.7.prQuidam heredem damnauerat dare uxori suae uinum oleum frumentum acetum mella salsamenta.
[亚沃雷努斯《拉贝奥遗稿节录》第二卷] 某人曾命令其继承人向其妻子给付葡萄酒、油、小麦、醋、蜂蜜和腌制食品。
Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare uoluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur.
特雷巴蒂乌斯认为,对于每种物品,继承人所承担的债务不超过其愿意给付该妇女的数额,因为未曾附加说明每种物品应给付多少。
Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque uerum est.
奥菲里乌斯、卡斯凯利乌斯和图贝罗认为,家父所留下的全部数额均已予以遗赠;拉贝奥对此表示赞同,且这是正确的。
§33.6.7.1'Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato'.
“继承人应向卢基乌斯·蒂蒂乌斯给付一百摩狄的小麦,其中每一摩狄重达一百磅。
Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod uerum puto.
”奥菲里乌斯认为未曾遗赠任何物品,拉贝奥也赞同此观点,因为此类小麦在自然界中并不存在;我认为这是正确的。