[PROCULUS libro quinto epistularum. ] §33.6.6.prCui uinum heres dare damnatus est, quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi uasorum mentio facta non est.
[普罗库鲁斯《书信集》第五卷] 对于被指定由继承人给付葡萄酒的受遗赠人,即使未提及容器,那已装入双耳瓶和坛子中的葡萄酒也必须予以给付。
item quamuis cum uasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse uidetur, sicuti, si seruos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus peculii nihil esset, legasse uideretur.
同样,尽管遗赠时写明“连同容器和坛子”,但那装在大瓮中的葡萄酒也同样被视为已予遗赠,正如如果有人遗赠了所有奴隶及其各自的特有财产,他也会被视为已遗赠了那些没有任何特有财产的奴隶。