[IDEM libro tertio ex posterioribus Labeonis. ] §33.6.16.prQui uinum Surrentinum in urnalibus habebat diffusum, is tibi uinum legauerat in amphoris omne.
[同前作者,辑自《拉贝奥遗稿》第三卷] 某人将苏伦图姆葡萄酒灌装在瓮(urnales)中保存,他曾遗赠给你所有装在双耳瓶中的葡萄酒。
illud quoque uinum, quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt.
拉贝奥和特里巴蒂乌斯解答道:那部分装在瓮中的葡萄酒,也同样已被遗赠。
§33.6.16.1Cui dulcia legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia haec esse legata: mulsum passum defrutum et similes potiones, item uuas ficos palmas caricas.
凡被遗赠了“甜食”(dulcia)的人,如果遗嘱中没有其他特别说明,则以下所有物品均已被遗赠:蜂蜜酒(mulsum)、干葡萄酿的酒(passum)、浓缩葡萄汁(defrutum)和类似的饮料,以及葡萄、无花果、椰枣和卡里亚干无花果(caricae)。
§33.6.16.2Quod si ita esset legatum: 'uinum amphorarium Aminaeum Graecum et dulcia omnia', nihil inter dulcia, nisi quod potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione uini amphorarii: quod non improbo.
但如果是这样遗赠的:“双耳瓶装的阿米奈亚葡萄酒、希腊葡萄酒以及所有的甜食”,拉贝奥认为,通过与双耳瓶装葡萄酒的并列对比,在“甜食”中除了属于饮料的东西之外,什么也没有被遗赠。 我对此并不反对。