[PROCULUS libro secundo epistularum. ] §33.6.15.prUinum cum uasis legauit.
[普罗库鲁斯著《书信集》第二卷] 某人遗赠了连同容器在内的葡萄酒。
negat Trebatius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris alium putat esse, uerborum alium: ceterum dolia in uasis uinariis non essent.
特里巴蒂乌斯否认大木桶中的葡萄酒应当交付,并认为遗嘱人的意图是一回事,而其言辞的字面含义是另一回事;况且大木桶不属于葡萄酒容器。
ego et si dolia in uasis uinariis non sunt, tamen non concederem Trebatio uinum quod in doliis esset, id est quod in uasis non esset, non esse legatum.
我认为,即使大木桶不属于葡萄酒容器,我也不会向特里巴蒂乌斯妥协、承认大木桶中的葡萄酒(也就是说,在特里巴蒂乌斯看来是不在容器中的葡萄酒)没有被遗赠。
illud uerum esse puto, cui uinum cum uasis legatum erit, ei amphoras cados, in quibus uina diffusa seruamus, legatos esse: uinum enim in amphoras et cados hac mente diffundimus, ut in his sit, donec usus causa probetur, et scilicet id uendimus cum his amphoris et cadis: in dolia autem alia mente coicimus, scilicet ut ex his postea uel in amphoras et cados diffundamus uel sine ipsis doliis ueneat.
我认为这一点是正确的:对那个被遗赠了连同容器在内的葡萄酒的人来说,那些我们用来灌装和保存葡萄酒的双耳瓶和卡杜斯罐也已被遗赠给他;因为我们把葡萄酒灌入双耳瓶和卡杜斯罐中,是出于这样的意图:使其留在其中直到因需要使用而被验证,而且我们显然会连同这些双耳瓶和卡杜斯罐一起出售该葡萄酒;相反,我们将葡萄酒倒入大木桶是出于另一种意图,即此后我们要么将其重新灌装到双耳瓶和卡杜斯罐中,要么在不连同大木桶本身的情况下将其出售。