[IULIANUS libro trigesimo secundo digestorum. ] §33.5.9.prCum ita legatur: 'Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit', simile est, atque si ita legatum fuisset: 'Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum uolet, do 'lego'.
[尤里安,《学说汇纂》第三十二卷] 当遗赠如下:“如果提蒂乌斯未选择潘菲鲁斯,我赠与并遗赠斯提克斯给提蒂乌斯;如果他未选择斯提克斯,我赠与并遗赠潘菲鲁斯给同一个提蒂乌斯”,这与如此遗赠是相同的:“我赠与并遗赠斯提克斯或潘菲鲁斯给提蒂乌斯,以其中他所想要者为准”。
§33.5.9.1Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio serui data esset uel seruus generaliter legatus esset, quid iuris esset.
有人提出疑问:如果斯提克斯被命令在附条件的情况下获得自由,而奴隶的选择权被给予了我,或者奴隶被概括地遗赠给我,法律上的效力如何。
dixi commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem seruorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optauero uel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo.
我曾说过,更为稳妥的认定是:在附条件的情况下给予斯提克斯自由、同时又给予奴隶选择权的人,并没有考虑到斯提克斯,正如人们公认他不会考虑到那些被他给予了即时自由的奴隶一样。 据此,如果我选择或挑选了斯提克斯,我将不产生任何法律效果,而我仍将从其余的奴隶中进行选择。
§33.5.9.2In eodem casu quaesitum est, si optione seruorum data, antequam optarem, condicio statutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim.
在同一案件中,有人提出疑问:如果奴隶的选择权已被给予,但在我选择之前,所规定的自由之条件已不成就,我是否可以选择斯提克斯。
puto Mucianae sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare siue uiuo testatore siue post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae hereditatis tempore uires accipit.
我认为应当赞同穆基乌斯的观点,该观点认为遗赠是因自由本身而被消灭的,而不是因所规定的自由之赋予而被消灭的。 因此,无论是在遗言人生前,还是在其死后且在继承被接受前,如果所规定的自由之条件不成就,则该遗赠是有效的。 因为正如无条件自由一样,所规定的自由也是在继承被接受时发生效力。
ideoque Stichum optare possum.
因此,我可以选择斯提克斯。