[SCAEUOLA libro uicesimo secundo digestorum. ] §33.5.21.prFilium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredauit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his uerbis: 'insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi uolo: quae mancipia, cum in familiam nupserit, dari uolo.
[SCAEUOLA libro uicesimo secundo digestorum.] [某人]指定其儿子和妻子为继承人,剥夺了女儿的继承权,并以如下措辞在她在家族内结婚时遗赠她一百,并在她在家族内结婚后遗赠她:“此外,在她的母亲塞姆普罗妮娅裁量下选择十名奴隶,我希望在我的遗产被接受后,由我的妻子塞姆普罗妮娅立即挑选这些奴隶;我希望在她在家族内结婚时给予这些奴隶。
et si antequam nupserit, aliquod ex mancipii decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari uolo, dum ad eam plenus numerus perueniat.
而且如果在她结婚之前,这些奴隶中有任何一个死亡,那么我希望在她的母亲塞姆普罗妮娅裁量下给予另一个以替代其位置,直到完整的数量送达她。
quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae uolet eligat'.
但如果她的母亲塞姆普罗妮娅没有做出选择,那么她自己挑选她所想要的。
quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant.
”现提问:当母亲做出选择后,在婚礼前由这些奴隶所生的子女,是否在十名奴隶的数量之外归属于该少女?
respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere.
他回答道:既然遗言人将奴隶的遗赠推迟到婚礼之时,那么女奴在此期间所生的子女并不归属于女儿。
idem quaesiit, ante nuptias eorundem mancipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant.
同一个人又问,在婚礼之前,这些同一奴隶的收益和使用权是否归属于母亲塞姆普罗妮娅。
respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant.
他回答道:没有任何理由表明这些应当完全归属于母亲。