[LABEO libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. ] §33.5.20.prApud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: 'uestimenta quae uolet triclinaria sumito sibique habeto', si is dixisset quae uellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se uelle dixisset, mutare uoluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.
[拉贝奥,《遗稿集》(亚沃伦简缩本)第二卷] 在奥菲狄乌斯的第一卷中解答道:当如下设立遗赠时——“让他拿取并为自己保留他所想要的食堂织物”——如果他已经说明了他想要哪些,随后,在拿取它们之前,他又说想要其他的,那么他不能改变意愿去拿取其他的;因为通过他表示要拿取它们的第一次声明,他就已经穷尽了遗赠的所有权利,因为一旦他说明要拿取该物,该物便立即成为他的。