[PAULUS libro octauo ad Plautium. ] §33.5.13.prSi optio serui data mihi fuerit et Sticho aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum.
[保罗,关于普劳提乌斯的第八卷] 如果奴隶的选择权被给予了我,且遗言人在未给予释放的情况下向斯蒂库斯遗赠了某物,那么当整个奴隶群体减少到仅剩一人(即斯蒂库斯)时,随后的遗赠便得以成立,从而如同无条件遗赠一般被有效遗赠。
nec aduersatur Catoniana, si uoluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum propter Catonianam inutile est.
如果指定了任意继承人,则卡托规则并不对此构成阻碍,因为即使遗言人立即去世,在接受继承之前,奴隶群体仍有可能减少;但如果指定了必要继承人,则由于卡托规则,随后的遗赠是无效的。
§33.5.13.1Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui serui optio legata sit, optet, uidendum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legatarium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id emptor consequi: et quare non possit, non uideo.
蓬波尼乌斯写道,当继承财产的买主请求那被遗赠奴隶选择权的人进行选择时,应当考虑法务官是否应当强迫该受遗赠人这样做,正如指定继承人提出此项请求时的情形一样,因为买主可以通过继承人来达到这一目的;而为什么不能这样做,我看不出来。