[LABEO libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. ]
[亚沃莱努斯简缩的拉贝奥《遗稿集》第二卷。
§33.4.6.prCum scriptum esset: 'quae pecunia propter uxorem meam ad me uenit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato', quamuis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Uarus Seruium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit.
] 当遗言写道:“因我妻子之故而归于我的金钱为五十,我的继承人应给予同等数额作为该持婚金”时,即使当时持婚金实际上只有四十,阿尔芬努斯·瓦鲁斯仍记载塞尔维乌斯曾解答认为,继承人债务仍为五十,因为遗言中已经附加上了五十这一明确表示的金额。
§33.4.6.1Item ei, quae dotem nullam habebat, uir sic legauerat: 'quanta pecunia dotis nomine' et reliqua, 'pro ea quinquaginta heres dato'.
同样,对于一个完全没有持婚金的妇女,其丈夫曾如此遗赠:“以持婚金名义的若干金钱……”以及下文,“作为其替代,继承人应给予五十”。
deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Seruii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si seruus alicui mortuus aut pro eo centum legata essent.
奥菲利乌斯、卡斯凯利乌斯以及塞尔维乌斯的弟子们都报告认为,该遗赠应当给付予她:这应当被视为如同某人被遗赠了一个已死的奴隶,或者作为其替代而被遗赠了一百一样。
quod uerum est, quia his uerbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata uidetur.
这是正确的,因为从这些文字来看,被遗赠的并非持婚金本身,而是一笔代替持婚金的金钱。