[ULPIANUS libro quinto disputationum.
[乌尔比安,引《学术辩论集》第五卷。
] §33.4.2.prCum quis uxori suae dotem relegat fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione mulier sentit, aestimabitur, et ita Celsus quoque libro uicesimo digestorum scripsit.
] 当某人向其妻重新遗赠持婚金并给她留下一笔信托遗赠以由她履行时,此信托遗赠将根据该妇女从重新遗赠中获得的利益来进行估价,塞尔苏斯在《学说汇纂》第二十卷中也是这样写的。
quod si necessariae fuerunt impensae, quae ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem posse fideicommissum erogare, quae ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem legatariam nemo est qui dubitet.
但如果曾有必要费用——这些费用在法律上当然减少持婚金——那么还可以进一步认为,如果与丈夫收到的相同数额的持婚金被重新遗赠给妻子,则应当认为,即使是那笔在法律上当然减少持婚金的数额,也能够用于支付信托遗赠;因为没有人会怀疑该妇女是受遗赠人。
sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, adhuc quasi dos relegata accipitur.
即使遗赠给妻子的不是持婚金,而是代替持婚金的某种物,其性质也同样被视为持婚金的重新遗赠。
hoc amplius Iulianus scribsit, etsi non fuerit adiectum pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis.
此外朱里安写道,即使没有附言说明遗赠是用于代替持婚金,但只要是基于这种意图而遗留的,它仍然具有同样的性质。
uxor igitur si rogetur uel dotem uel quod pro dote legatum est uel quod in uicem dotis ei adscriptum est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres instituta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem dotis excedit idque quod ex repraesentationis commodo sentit.
因此,如果妻子被要求恢复持婚金、或代替持婚金被遗赠的物、或为了代替持婚金而指派给她的物,除了在我们所说的限度内,她不会被强迫恢复:因此,被指定为继承人并被要求恢复继承财产数额的妻子,最终只需恢复超出持婚金数额的部分,以及她从立即给付的利益中获得的部分。
nam et si quis, cum a nuru dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogauerit, quidquid ad eum ex hereditate peruenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restituet quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio.
因为即使某人在从儿媳处收到持婚金后,指定自己的儿子为继承人,并要求他恢复因继承而归于他的所有财产,随后因妻子的死亡,该儿子获取了持婚金,他也不需要恢复他从持婚金中获得的部分,因为他是基于婚姻原因获取该财产的,而非基于父亲的遗嘱。
§33.4.2.1Mulier dotem promisit quadringentorum et dedit fundos duos in ducenta, praeterea nomina debitorum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, quos in dotem acceperat, reliquit et praeterea duos illos dotales, quos aestimatos acceperat, reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius peruenisset, id restitueret Seio cum moreretur: quaerebatur, quantum esset in fideicommisso muliere defuncta.
某妇女承诺了四百的持婚金,并给付了价值两百的两块土地,此外还给付了相当于剩余两百的债权:随后,她的丈夫在死亡时,为了代替持婚金,给她留下了两块土地(并非他作为持婚金收到的那两块),此外还留下了他作为估价持婚金收到的那两块持婚金土地,并信托于她,要求她在死亡时将从其继承中归于她的所有财产恢复给塞尤斯:现问,在该妇女死亡时,信托遗赠的数额是多少。
dicebam uxorem hanc, quae rogata est, quidquid ad se peruenerit ex testamento, restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quantitate ad eam peruenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, saluo eo, quod ex commodo repraesentationis ab ea fideicommitti potuit.
我曾认为,这位被要求恢复由于遗嘱而归于她的所有财产的妻子,其所处的状况是:她最终被要求恢复的,只是扣除持婚金数额后归于她的财产:因为对于持婚金,她更多的是“收回”而非“接受”,但她因立即给付之利益而可被施加信托遗赠的部分除外。
proinde id quidem, quod pro dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate dotis: residuum uero, quod praeterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere.
因此,对于丈夫为了代替持婚金而留给她的物,除非其中超出了持婚金的数额,否则她不会被强迫恢复;但对于此外留给她的剩余部分,她将被强迫连同孳息一起恢复。
habebit igitur praecipuam dotem cum suis fructibus: id uero, quod extrinsecus ei relictum est, cum fructibus, qui ad eam peruenerint, restituet.
因此,她将先行取得她自己的持婚金及其孳息;而对于额外留给她的财产,她将连同归于她的孳息一起恢复。