[ULPIANUS libro nono decimo ad Sabinum.
[乌尔比安,引《萨宾注释》第雪九卷。
] §33.4.1.prCum dos relegatur, uerum est id dotis legato inesse, quod actione de dote inerat.
] 当持婚金被重新遗赠时,确实,凡是包含在持婚金之诉中的,都包含在持婚金的遗赠中。
§33.4.1.1Et ideo si inter uirum et uxorem conuenerat, ut morte uiri soluto matrimonio filio communi interueniente dos apud mariti heredem remaneret, et maritus decedens dotem relegauerit, stari pacto non debet ob hoc quod dos relegata est.
因此,如果夫妻之间曾有约定,在因丈夫死亡而婚姻消灭时,若有共同子女介在,持婚金应保留在丈夫继承人处,而死亡的丈夫遗赠了持婚金,则不应因持婚金被重新遗赠而遵守该约定。
uerum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est admissum posse deteriorem condicionem dotis fieri interuenientibus liberis, totiens locum habet, quotiens ipsa in matrimonio decedit uel diuortium interuenit.
但即使在没有遗赠的情况下,这一点也应当被承认:因为子女介在可能使持婚金的状况变坏这一已被承认的规则,仅在妻子本人在婚姻期间死亡或发生离婚时才适用。
§33.4.1.2Et uerum est commodum in dote relegata esse repraesentationis, quamuis annua die dos praestaretur:
而且确实,在遗赠的持婚金中,存在立即给付的利益,即使持婚金本来应当按年支付。
§33.4.1.3Est et illud, quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo uoluntatem non mutauit testator.
还有一点是,由于赠与物的原因,在元老院决议之后,今天不进行任何扣除请求,只要遗言人没有改变意愿。
§33.4.1.4Impensae autem ipso iure dotem minuunt.
而费用在法律上当然减少持婚金。
sed quod diximus ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad uniuersitatem erit referendum.
但是,我们所说的费用在法律上当然减少持婚金,不应针对个别特定物,而应针对财产总和。
§33.4.1.5Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si uiuus eam uxori (scilicet quibus licet casibus) soluerit, cesset legatum.
但是,持婚金的遗赠包含持婚金之诉,以至于如果丈夫在生前将持婚金支付给妻子(当然是在允许的情况下),则遗赠失效。
§33.4.1.6Sed et si mancipia fuerint in dote non aestimata et haec demortua sint, legatum dotis in his euanescit.
而且,如果持婚金中包含未估价的奴隶,并且这些奴隶已经死亡,则关于这些奴隶的持婚金遗赠便告消灭。
§33.4.1.7Sed et si dotem promiserit mulier neque dederit et decedens maritus uxori dotem praelegauerit, mulier nihil amplius quam liberationem habebit: nam et si quis ita legauerit 'centum quae in arca habeo' aut 'quae ille apud me deposuit', si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint.
而且,如果妇女承诺给付持婚金并未给付,而死亡的丈夫将持婚金预先遗赠给妻子,该妇女除获得债务免除外,不能获得更多:因为即使有人这样遗赠:“我保险箱里的100”或“他寄存在我这里的物”,如果这些物不存在,显然无需给付任何东西,因为不存在该特定物。
§33.4.1.8Si quis uxori fundum Titianum his uerbis legasset: 'is enim fundus propter illam ad me peruenit', omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratae rei additur satis demonstratae, frustra est.
如果有人用以下言词将提提乌斯土地遗赠给其妻:“因为那土地是由于她而归于我的”,则在任何情况下该土地都应给付:因为对于已经足够明确指定的物所增加的任何说明,都是无用的。
§33.4.1.9Celsus libro uicesimo digestorum scribit, si socer nurui dotem relegauit, si quidem ius actionis de dote uoluit relegare, nullius momenti esse legatum, quippe nupta est: sed si uoluit cam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit legatum.
塞尔苏斯在《学说汇纂》第二十卷中写道,如果岳父将持婚金遗赠给儿媳,如果他确实是想遗赠持婚金之诉的诉权,则遗赠无效,因为她仍然是在婚妇女;但如果他是想让她获得那笔持婚金,他说,遗赠将是有效的。
si tamen haec dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, siue heres institutus esset, familiae herciscundae iudicio, siue non, utili actione.
然而,如果她获得了该持婚金,丈夫仍然拥有追索持婚金的权利,如果他被指定为继承人,则通过分割遗产之诉;如果没有,则通过准诉讼。
ego puto, quoniam non hoc uoluit socer, ut bis dotem heres praestet, mulierem agentem ex testamento cauere debere defensu iri heredem aduersus maritum.
我认为,既然岳父并非希望继承人支付两次持婚金,那么根据遗嘱提起诉讼的妇女应当提供保证,使继承人免受丈夫的追索。
ergo et maritus idem debebit cauere aduersus mulierem defensu iri, si prior agat.
因此,如果丈夫先起诉,他也同样应当提供保证,使继承人免受妻子的追索。
§33.4.1.10Per contrarium apud Iulianum libro trigesimo septimo quaeritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, uerumtamen ipsum dotem persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si cauerit heredes aduersus mulierem defensu iri.
相反,在朱里安第三十七卷中提出一个问题:如果岳父将儿媳的持婚金遗赠给被剥夺继承权的儿子,朱里安说,确实不能对被剥夺继承权的丈夫提起关于持婚金的诉讼,但他自己仍将基于遗赠的原因追索持婚金:但是,除非他提供保证使继承人免受妇女的追索,否则他不能获得该遗赠。
et differentiam facit inter eum, cui dos relegata est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse conueniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo minus competit, etsi dotem desierit habere.
他在持婚金被重新遗赠的人与被遗赠特有财产的冥府解放自由人之间作了区分:因为他说,后者可就特有财产接受起诉,而继承人不能,因为继承人已不再占有该特有财产;但关于持婚金的诉讼,即使继承人不再占有持婚金,也同样成立。
§33.4.1.11Idem Iulianus quaerit, si dotem marito relegauerit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur.
同一朱里安提出问题:如果岳父将持婚金遗赠给丈夫,在持婚金已支付给妻子时,丈夫的遗赠是否消灭?
et dicit extingui, quia nihil esset iam, quod marito posset praestari.
他说消灭,因为现在已经没有任何东西可以提供给丈夫了。
§33.4.1.12Idem quaerit, si dos alii legata esset eamque rogatus sit mulieri restituere, an lex Falcidia in legato locum haberet.
同人提出问题:如果持婚金被遗赠给他人,并且该人被要求将其恢复给妻子,法尔基迪乌斯法在遗赠中是否适用?
et dicit habere: sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis actione consecuturam.
他说适用:但信托遗赠中不足的部分,妇女将通过持婚金之诉获得。
ego quaero, an commoda repraesentationis in hoc legato sic obseruentur atque si dos ipsi mulieri fuisset relegata.
我问,在此遗赠中,立即给付的利益是否应像持婚金直接遗赠给妇女本人一样被遵守。
et puto habere.
我认为应当。
§33.4.1.13Idem Iulianus quaerit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata dotem restituere, an Falcidia locum habeat.
同一朱里安提出问题:如果持婚金遗赠给妇女,并要求她恢复持婚金,法尔基迪乌斯法是否适用?
et negat habere, quoniam fideicommissum quoque negat ualere.
他说不适用,因为他也否认信托遗赠有效。
quod si praeterea quid uxori legatum sit, putat ex residuo fideicommissum praestari: quod utique habita ratione Falcidiae mulieri praestabitur.
但如果此外还给妻子遗赠了其他东西,他认为应从剩余部分给付信托遗赠:这当然是在考虑到法尔基迪乌斯法的情况下给付给妇女的。
sed et marito ex parte heredi instituto a socero dote praelegata legatum dotis Falcidiam passurum, uidelicet quia adhuc constante matrimonio indebita dos uidetur relegata, uerum quod Falcidia reccidit, in familiae herciscundae iudicio maritum praecepturum, quemadmodum totam dotem praeciperet, si non esset relegata.
但是,如果岳父将持婚金预先遗赠给作为部分继承人的丈夫,该持婚金遗赠将承受法尔基迪乌斯法的限制,显然是因为在婚姻关系存续期间,遗赠的似乎是尚未产生债务的持婚金,但由于法尔基迪乌斯法而减少的部分,丈夫将在分割遗产之诉中预先取得,就像如果没有遗赠,他本将预先取得全部持婚金一样。
§33.4.1.14Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum.
梅拉写道,如果某块土地在持婚金中,并且被特别遗赠,随后持婚金被一般性地重新遗赠,该土地不应给付两次,而只需给付一次。
§33.4.1.15Ibidem Mela coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias fundum ex relegatione consequi, quam si cauerit se passuram colonum frui, dummodo ipsa pensiones percipiat.
梅拉在同一处补充说,如果持婚金中的土地已被丈夫出租一定期限,妻子不能通过重新遗赠获得该土地,除非她提供保证,容许佃户享受其收益,只要她自己收取租金。