[SCAEUOLA libro tertio responsorum. ] §33.4.12.prQui dotem in pecunia numerata et aestimatis rebus acceperat, uxori ita legauit: 'Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis dotalibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro ea pater eius intulit, dari uolo: hoc amplius denarios decem'.
[SCAEUOLA libro tertio responsorum.] 一以现款及经估价之物接受婚资的人,对其妻如此遗赠:“对于我的妻子塞伊娅,如果她向我的继承人出示并交付婚资字据中所包含的一切物品,我希望将她父亲为她而带给我的婚资总额给予她;此外再给予十银币。
quaesitum est, cum res in dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub impossibili condicione legatum datum debeatur.
”有问:既然作为婚资给予的许多物品因实际使用而耗尽,且在丈夫去世时已不存在,该遗赠是否应当作为好似在不可能条件下给予的遗赠而履行。
respondi uideri condicioni paritum, si quod ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis peruenit.
我回答:如果作为婚资给予的物品中所剩余的部分已归于继承人的支配下,则应认为该条件已满足。