[PAULUS libro septimo responsorum. ]
保罗,出自《解答集》第七卷。
§33.4.11.prSeia cum nuberet Lucio Titio, dedit dotis nomine centum aureos et adhibuit Quintum Mucium, qui nihil numerauit, sed dotem stipulatus est, si morte mulieris solutum fuerit matrimonium.
塞伊娅与卢基乌斯·蒂蒂乌斯结婚时,以婚资的名义给予了一百金币,并让昆图斯·穆基乌斯介入。 昆图斯·穆基乌斯没有支付任何款项,但约定:如果因该妇女死亡而使婚姻消灭,则(向其返还)婚资。
Seia moriens testamento suo ita cauit: 'Lucio Titio marito meo, cui maximas gratias ago, dari uolo super dotem, quam ei dedi, tot aureos'.
塞伊娅临终前在其遗嘱中如此规定:“对于我非常感激的丈夫卢基乌斯·蒂蒂乌斯,我希望在我给予他的婚资之外,再给予他若干金币。
quaero, cum instituit Lucium Titium conuenire Quintus Mucius ex stipulatu actione, an repellere eum maritus possit ex uerbis testamenti.
”我问:当昆图斯·穆基乌斯试图基于约定提起诉讼以起诉卢基乌斯·蒂蒂乌斯时,丈夫能否根据遗嘱的字句将其击退?
respondit, si Quintus Mucius mandante Seia non donationis causa stipulatus est, heredibus mulieris eum teneri et ideo Quintum Mucium exceptione repellendum esse.
回答:如果昆图斯·穆基乌斯是受塞伊娅的委托,且并非出于赠与的目的而作出约定,则他应对该妇女的继承人承担义务,因此,昆图斯·穆基乌斯应当通过抗辩被击退。
quod si donationis causa Seia stipulari permississet, uideri eum in eum casum, qui morte mulieris exstitit mortis causa stipulatum: et ideo fidei eius committi potuisse in eum casum dicendum fore.
但如果塞伊娅允许他出于赠与的目的作出约定,则应认为他是为了因该妇女死亡而发生的该情况而作出的死因约定;因此,应当说,为了该情况,本可以信托于他的诚信(设立遗言信托)。