[SCAEUOLA libro tertio responsorum. ] §33.4.12.prQui dotem in pecunia numerata et aestimatis rebus acceperat, uxori ita legauit: 'Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis dotalibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro ea pater eius intulit, dari uolo: hoc amplius denarios decem'. quaesitum est, cum res in dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub impossibili condicione legatum datum debeatur.
[SCAEUOLA libro tertio responsorum.] 현금 및 평가된 물건으로 지참금을 받았던 사람이 아내에게 다음과 같이 유증했다. '내 아내 세이아에게, 만약 지참금 증서에 포함된 모든 물건을 그녀가 내 상속인에게 제시하고 인도한다면, 그녀를 위해 그녀의 아버지가 나에게 가져온 지참금의 액수가 지급되기를 원한다. 이에 더하여 열 데나리우스를.' 지참금으로 지급된 물건의 상당수가 사용 자체로 인해 소멸되었고 남편이 사망할 때 존재하지 않았던 경우, 유증이 마치 불가능한 조건 하에 주어진 것처럼 이행되어야 하는지가 질문되었다.
respondi uideri condicioni paritum, si quod ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis peruenit.
나는 답하였다. 만약 지참금으로 지급된 물건 중에서 남아 있는 것들이 상속인의 지배하에 들어갔다면, 조건이 충족된 것으로 보인다고.