[IDEM libro uicesimo secundo digestorum. ] §33.2.35.prUxori usum fructum uillae legauit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec uerba adiecit: 'et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari uolo'.
[同上《学说汇纂》第二十二卷] 他向妻子遗赠了自其死亡之日起五年内一座别墅的使用收益权,随后补充了以下词句:“在五年届满、且她的使用收益权不复存在之时,我希望该土地被给予某某解放自由人。
quaesitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an uero impleto quinquennio competat, quia 'peracto quinquennio' testator proprietatem legauerat.
”问:若妻子在五年内死亡,由于立遗嘱人曾遗赠“在五年届满”时的所有权,解放自由人们的所有权请求权是立即产生,还是在五年期满时才产生。
respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
回答说,在五年期满后,该土地归属于解放自由人们。