[IDEM libro octauo decimo digestorum. ] §33.2.34.prCodicillis fideicommissa in haec uerba dedit: 'libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari 'uolui, dari uolo, ut qui abs his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad nouissimum pertineat: post cuius nouissimi decessum ad rem publicam Arelatensium pertinere uolo.
[同上《学说汇纂》第十八卷] 他在遗嘱附录中以下列词句设立了信托遗赠:“我希望将我所期望安葬的土地给予我的男、女解放自由人,以及我在此遗嘱附录中释放的人,以便他们中死者的份额归属于其余的人,从而归于最后生存的一人;在此最后一人死后,我希望该土地归属于阿尔勒市民共同体。
hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu uiuent: Pactiae et Trophimae diaetas omnes, quibus uti consueuit: habitet quam domum post mortem 'eorum ad rem publicam pertinere uolo'.
此外,给予我的男、女解放自由人在其生存期间在房屋内的居住权;对于帕克蒂亚和特罗菲玛,给予她习惯使用的所有套房:使她们居住。 在她们死后,我希望该房屋归属于市民共同体。
quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum ab herede an a libertis datum sit.
” 问:给市民共同体的信托遗赠是由继承人给出的,还是由解放自由人给出的。
respondit secundum ea quae proponerentur posse ita uerba accipi, ut eius legatarii, qui nouissimus decederet, fidei commissum uideatur.
回答说,根据所提出的事实,可以如此理解这些文字,即这被视为是由最后死亡的受遗者所给出的信托遗赠。
idem quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, in quibus hi habitauerant, iam ad rem publicam pertineant.
同一人问:在某些被留给居住权的解放自由人死亡后,这些人曾居住过的房屋部分是否已经归属于市民共同体。
respondit, quoad aliquis eorum uiuat, fideicommissum rei publicae non deberi.
回答说,只要他们中还有人活着,对市民共同体的信托遗赠就还不产生给付义务。
§33.2.34.1Qui Semproniam ex parte decima et Maeuiam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum uenire, sed cum Sempronia et Maeuia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: 'omnem uoluntatem meam fidei heredum meorum committo'.
一个曾指定塞姆普罗尼娅继承十分之一、马埃维娅继承十分之一、其养子继承其余部分的立遗嘱人,以为自己在法律上有权这样做,便为该养子指定了财产管理人;并托付该财产管理人,不许出售该土地,而是让其(养子)与其乳母塞姆普罗尼娅和马埃维娅共同享有其收益;并在遗嘱的最下部如此补充道:“我将我的全部意愿托付于我的继承人们的诚信。
quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamuis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno.
” 问:尽管为养子接受了财产管理人,而立遗嘱人在法律上并无权为养子指定此人,但乳母们是否仍可基于信托遗赠请求该土地使用收益权的三分之一份额。
respondit secundum ea quae proponerentur utiliter fideicommisso uoluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur.
回答说,根据所提出的事实,立遗嘱人已通过信托遗赠有效确认了其意愿:因此他将此项权利给予了每个人,以便乳母们也能与养子一同享有该土地的收益。