[IDEM libro septimo decimo digestorum. ] §33.2.33.pr'Sempronio ea, quae uiuus praestabam, dari uolo': is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur.
[同上《学说汇纂》第十七卷] “我希望将我生前所提供之物给予塞姆普罗尼乌斯”:他也曾居住在立遗言人的房屋中,而该房屋已被预先遗赠给继承人之一。 问:居住权是否也应当给付。
respondit nihil proponi, cur non debeatur.
他回答说:没有提出任何理由认为不应当给付。
§33.2.33.1Ex his uerbis testamenti: 'libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae uiuus praestabam dari uolo' quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta uideatur.
根据以下遗嘱文字:“我希望将我生前所提供之物,给予我未指名留给任何财产的解放自由人们。 ”问:对于直到其死之日仍与其保护人共同居住的解放自由人们,是否也视为留有居住权。
respondit uideri.
他回答说:视为留有。
§33.2.33.2Codicillis ita scripsit: 'Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini': quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controuersia consecuti sunt.
他在遗嘱附录中如此写道:“我请求你们,允许我年老体弱的解放自由人涅吉迪乌斯、蒂蒂乌斯、迪奥在他们目前生活的地方度过余生。 ”我问:根据该条款,上述解放自由人是否应当基于信托遗赠获得他们所滞留之处的孳息,因为他们已毫无争议地获得了特别遗赠给他们的其他财产。
respondit uerbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.
他回答说:根据所提出的文句,所请求的是,继承人应当允许他们留在此处,其方式一如她自己先前所允许的那样。