[SCAEUOLA libro quinto decimo digestorum. ] §33.2.32.prGenerali capite praeposito quidam in testamento suo ita adiecit: 'Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Uestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaueris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim uobis expedit': quaesitum est, an uiuente herede exigere possit Felix fundi proprietatem.
[斯卡埃沃拉著《学说汇纂》第十五卷] 在开头设有一条一般性条款后,某人在其遗言书中如此补充道:“对于我已下令给予自由的费利克斯,我遗赠给其韦斯蒂基乌斯土地的使用收益权:我认为,如果你不与我的继承人争执,而是与其保持和睦,你将获得该土地的所有权;但继承人啊,你也应当尽一切努力,以便你们成为朋友,因为这对于你们是有利的。 ”问:在继承人生前,费利克斯是否可以请求土地的所有权。
respondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata uideretur.
他回答说:没有提出任何理由可以认为土地的所有权已被遗赠给费利克斯。
§33.2.32.1Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legauerat: 'Aeliae Dorcadi matri meae dari uolo, quoad uiuat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his uiuet, pertineat'.
她指定她与塞乌斯所生的儿子们,以及她与另一个丈夫所生的女儿为均等份额的继承人,并向其母亲如此遗赠:“我希望我的母亲埃利亚·多尔卡斯在其在世期间获得我的财产的使用收益权,以便在其死后,该权利归属于我的子女,或者归属于他们中活下来的人。
filii post aditam hereditatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an uero pro portione hereditatis pertineret.
”儿子们在接受继承后去世。 问:在母亲去世且遗言人的女儿仍在世时,使用收益权是仅属于女儿一人,还是按继承份额归属。
respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset.
他回答说:归属于拥有所有权的人。
CLAUDIUS: non credidit ipsum usum fructum in uicem portionum hereditariarum post mortem auiae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus heredes erant scripti.
克劳迪乌斯:他不认为在祖母死后,使用收益权本身是在他们之间给予,以代替各自的继承份额,更何况他们被指定为均等份额的继承人。
§33.2.32.2Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legauerat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus erat, usus fructus ei deberetur.
他曾遗赠给其妻子对房屋以及这些房屋中所有物品(银器除外)的使用收益权,同样遗赠了对土地和盐场的使用收益权。 问:为贸易目的准备的各种颜色的羊毛,以及同样在房屋中的紫色染料的使用收益权是否应当归属于她。
respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere.
他回答说:除银器和为贸易目的而准备的物品外,受遗赠人享有其他所有物品的使用收益权。
§33.2.32.3Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inuentus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat.
同一个人问:当在作为遗赠对象的使用收益权的盐场中发现数量不少的盐时,基于信托遗赠,该使用收益权是否归属于妻子。
respondit de his legandis, quae uenalia ibi essent, non sensisse testatorem.
他回答说:立遗言人无意遗赠在此处用于销售的这些物品。
§33.2.32.4Idem quaesiit, cum eodem testamento ita cauerit: 'a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari uolo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumue meorum inferatur', an recessum uideatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos.
同一个人问:当在同一遗嘱中如此规定:“妻子,我请求你,对于我希望向你提供至第十五年的使用收益权,你只要满足于每年四百即可,超出部分应当计入我的一个或数个继承人的账目中。 ”这是否被视为背离了前一条款,因此妻子从该使用收益权中获得的数额不得超过每年四百。
respondit satis id, quod quaereretur, aperte uerba quae proponerentur declarare.
他回答说:所提出的文字已经足够清楚地表明了被询问的事情。
§33.2.32.5Lucius Titius testamento suo Publio Maeuio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiae praestaret: Publius Maeuius uillam uetustate corruptam cogendis et conseruandis fructibus necessariam aedificauit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat.
卢基乌斯·蒂蒂乌斯在遗嘱中将图斯库鲁姆的土地留给了普布利乌斯·马埃维乌斯,并信托其向蒂蒂亚提供该土地一半的使用收益权。 普布利乌斯·马埃维乌斯重建了一座因年久失修而损坏的、对收集和保存果实所必需的庄园房屋。 我问:蒂蒂亚是否应当按其使用收益权的比例分担部分费用。
respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificauit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur.
他回答说:如果在提供使用收益权之前,他因必要而进行了重建,那么除非对其费用进行了结算,否则不应强迫其交付。
§33.2.32.6Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legauit in haec uerba: 'hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis hereditatis meae, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et conualescat'.
他指定了两个女儿和一个精神失常的儿子为继承人,并用以下言词遗赠了给予该精神失常儿子的那部分份额的使用收益权:“除此之外,普布利娅·克莱门蒂亚娜应为自己提前取得我遗产的四分之一份额,由此我指定了我的儿子尤利乌斯·尤斯图斯为继承人。 普布利娅·克莱门蒂亚娜,我请求你,抚养、照看你的兄弟尤利乌斯·尤斯图斯,并为他支付费用:为此,我将他那部分份额的使用收益权留给你,直到他神智恢复并康复。
quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseuerans decesserit, an usus fructus interciderit.
”问:当儿子在同一种疯狂状态中一直持续到其死亡之日并去世时,该使用收益权是否消灭。
respondit uerbis quae proponerentur perseuerare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse.
他回答说:根据所提出的文言,该遗赠应当继续存在,除非能非常明确地证明立遗言人有其他意图。
§33.2.32.7Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris uoluntatem traditos locauit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an uero ad heredem Seiae testatricis pertineant.
立遗言人信托指定的继承人向其儿子每年提供十个,或者购买并分配能产生每年十个收益的那些庄园,以便其享有使用收益权。 儿子将继承人根据母亲的意愿交付给他的土地出租了。 问:在他去世后,佃农的欠租是归属于作为使用收益权人的儿子的继承人,还是归属于立遗言人塞亚的继承人。
respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiae pertineant.
他回答说:没有提出任何理由认为它们应当归属于塞亚的继承人。
§33.2.32.8Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex here-dibus legauerat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus diuisis secundum aestimationem effecta est, tertia praestanda sit.
他将自己财产三分之一的使用收益权遗赠给了继承人之一。 问:对于根据估价从分割财产中获得的金钱,是否应当提供其三分之一。
respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare uellet.
他回答说:继承人有选择权,是愿意提供财产本身的使用收益权,还是提供估价的使用收益权。
§33.2.32.9Item quaesitum est, tributa praeterea, quae uel pro praediis aut mouentibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres elegerit, reddi debeat.
同一个人又问:此外,对于土地或动产必须承担并缴纳的税款,是否应当从总数额中扣除,以便如果继承人选择此项,则仅需交付剩余的金钱。
respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam.
他回答说:应当提供剩余金钱的三分之一。