[PAPINIANUS libro septimo responsorum. ] §33.2.24.prUxori fructu bonorum legato faenus quoque sortium, quas defunctus collocauit, post impletam ex senatus consulto cautionem praestabitur.
[帕皮尼亚努斯,著《解答集》第七卷] 当妻被遗赠财产的使用收益权时,在履行了根据元老院决议所要求的担保之后,死者所贷出本金的利息亦应予以给付。
igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas uelut sortes in cautionem deduci necesse est.
因此,在提供担保之前已产生、属于遗产中所留债权的利息,必须如同本金一样被纳入担保。
non idem seruabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cauebitur.
对于由继承人设立的债权,则不适用同样的规则:因为在这种情况下,仅本金被给付予受遗赠人,或者,即使由于迟延而决定利息亦应予以给付,对于此等利息也无需提供担保。
§33.2.24.1'Scorpum seruum meum Semproniae 'concubinae meae seruire uolo'.
“我希望我的奴隶斯科普斯侍奉我的妾森普罗妮娅。
non uidetur proprietas serui relicta, sed usus fructus.
”在此情况下,不应认为遗赠的是奴隶的所有权,而应认为是使用收益权。