[MODESTINUS libro nono responsorum.
[莫德斯蒂努斯著,载《答辩录》第九卷。
] §33.2.16.prLegatum ciuitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea ciuitate memoriae conseruandae defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes.
] 某人向一个城市留下一笔遗赠,以便每年利用其收益在该城市举办一场旨在保存死者记忆的展览,然而该展览在当地是不被允许举办的:我提出疑问,你对此项遗赠有何看法。
respondit, cum testator spectaculum edi uoluerit in ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus ciuitatis dispiciendum est, in quam rem conuerti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur.
他答复道:既然遗嘱人希望在城市中举办展览,但却是那种在当地不被允许举办的展览,那么如果死者为此展览所指定的这笔资金归入继承人的利益,那是不公正的。 因此,在召集继承人和该城市的首要人物参与的情况下,应当审慎考虑此项信托遗赠应当转向何种用途,以便使遗嘱人的记忆能以另一种合法的形式得到纪念。