[MODESTINUS libro nono responsorum. ] §33.2.16.prLegatum ciuitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea ciuitate memoriae conseruandae defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes.
[答弁録第9巻のモデスティーヌスより] 被相続人の記憶を永続させるために、その都市において毎年見世物を開催する目的で、その見世物の開催が現地では許されていないにもかかわらず、ある都市に遺贈が遺された。 私は、この遺贈についていかに考えるかを問う。
respondit, cum testator spectaculum edi uoluerit in ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus ciuitatis dispiciendum est, in quam rem conuerti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur.
彼は次のように答えた。 遺言者はその都市で見世物が催されることを望んだものの、それが現地で催すことを許されないような種類のものであった場合、被相続人が見世物のために指定したこの金額が、相続人の利得に帰することは不当である。 したがって、相続人および都市の有力者たちを立ち会わせた上で、遺言者の記憶が他の合法的な方法によって記念されるように、この信託遺贈をどのような使途に転換すべきかを検討しなければならない。