[PAPINIANUS libro septimo responsorum. ] §33.10.9.prLegata supellectili cum species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species certi numeri demonstratae fuerint, modus generi datus in his speciebus intellegitur.
[帕皮尼亚努斯,《解答集》第七卷] 当家当被遗赠时,即使由于无知而多余地列举了具体品目,总括性的遗赠也不受减损;然而,如果指明了特定数量的品目,则给予该种类的限制被理解为仅适用于这些品目。
idem seruabitur instructo praedio legato, si quaedam species numerum certum acceperint.
当遗赠备妥的土地时,如果某些品目被赋予了特定数量,也将遵守同样的规则。
§33.10.9.1Supellectilis mensas esse cuiuscumque materiae, scilicet uel argenteas uel argento inclusas placet: nam et argenteos lectos, item argentea candelabra supellectili cedere posterior aetas recepit: cum et Ulixem ex auro et argento lectum uiuentis arboris truncis aedificatum ornasse, quem Penelopa recognoscendi uiri signum accepit, ut uoluit Homerus.
人们认为,无论何种材质的桌子,即无论是银制的还是镶银的,都属于家当;因为后世也接受了银制床榻以及银制烛台同样归入家当,正如荷马所期望的,甚至奥德修斯也用金和银装饰了用活树树干建造的床榻,而彭涅罗佩接受其作为认出丈夫的标记。
§33.10.9.2Supellectili sua omni legata acceptum argentum pignori non continebitur, quia supellectilem suam legauit, utique si non in usu creditoris id argentum uoluntate debitoris fuit, sed propositum propter contractus fidem ac restituendae rei uinculum.
当遗赠自己所有的家当之时,作为质权接收的银器将不包括在内,因为他遗赠的是“自己的”家当;特别是如果该银器并非根据债务人的意愿由债权人使用,而只是为了合同的担保以及返还该物的义务而放置时。