[POMPONIUS libro octauo ad Quintum Mucium. ] §33.1.7.prQuintus Mucius ait: si quis in testamento ita scripsit: 'filii filiaeque meae ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet, eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas damnas esto dare cibarii nomine aureos decem': si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant, quae uoluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare.
[蓬波尼乌斯,《释昆图·穆修斯》第八卷] 昆图·穆修斯说:如果有人在遗嘱中这样写道:‘我的儿子和女儿们应当留在其母亲希望他们留的地方,我的继承人应当每年为每个男孩和女孩以伙食费的名义给付十个奥里斯金币。 ’如果监护人不愿意将这笔钱给付给男孩和女孩所寄居之人,则无法根据该遗嘱提起诉讼。 因为该规定旨在使监护人知晓遗言人的意愿为何,从而使他们能够毫无风险地给付这笔钱。
POMPONIUS. In testamentis quaedam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scribentis referuntur nec obligationem pariunt.
蓬波尼乌斯。 在遗嘱中,有些书写内容仅涉及书写者的权威,并不产生债的履行义务。
haec autem talia sunt. si te heredem solum instituam et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conseruandam poteris, si uelis, facere.
这些内容如下:如果我指定你为唯一继承人,并写明让你用一定数量的钱为我建造一座纪念碑,因为该书写内容不承担任何义务,但为了维护我的权威,如果你愿意,你可以这样做。
aliter atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam siue te solum damnauero, uti monumentum facias, coheres tuus agere tecum poterit familiae herciscundae, uti facias, quoniam interest illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, inuicem actionem habebitis.
如果你有共同继承人,而我写了同样的内容,则情况有所不同。 因为即使我仅命令你一人建造纪念碑,你的共同继承人也可以通过分割遗产之诉对你提起诉讼,要求你建造,因为这涉及他的利益;甚至如果你们双方都被命令这样做,你们将互相拥有诉权。
ad auctoritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit.
这也属于书写者的权威:当有人命令在自治市设立其肖像时。 因为如果他这样做不是为了自治市的荣誉,而是为了他自己的荣誉,那么任何人均不得以此名义提起诉讼。
itaque haec Quinti Mucii scriptura: 'liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet' nullam obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conseruandam id pertinebit, ut ubi iusserit ibi sint.
因此,昆图·穆修斯的这段书写:‘我的孩子们应当留在其母亲希望他们留的地方’不产生任何义务,但它涉及维护死者的权威,使得他们留在死者所命令的地方。
nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit.
然而,死者的意愿或命令并不总是应当予以维护,例如,如果裁判官得知被监护人留在父亲所命令的地方是不利的,这是因为在父亲命令其留下的那些人身上存在着父亲可能不知道的缺陷。
si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, siue hoc sermone significantur, apud quos morari mater pupillos uoluerit, siue ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis id legatum debeatur, utile erit: et magis enim est, ut prouidentia filiorum suorum hoc fecisse uideatur.
但是,如果每年为他们的伙食费遗赠了十个奥里斯金币,无论这一表述是指母亲希望被监护人留下的那些人,还是我们这样理解这一表述,即该遗赠应当归属于孩子们自己,它都是有效的。 因为更妥当的是,他被视为是出于对子女的关怀而这样做的。
et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omnimodo obseruanda est.
并且,在仅存在遗言人权威的一切情况下,既不应完全蔑视,也不应完全遵守。
sed interuentu iudicis haec omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci.
而是通过裁判官的介入,只要这些内容不是指向不道德的目的,都应当使之实现。