[POMPONIUS libro octauo ad Quintum Mucium. ]
[ポンポニウス『クィントゥス・ムキウス註釈』第八巻] クィントゥス・ムキウスは言う。
§33.1.7.prQuintus Mucius ait: si quis in testamento ita scripsit: 'filii filiaeque meae ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet, eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas damnas esto dare cibarii nomine aureos decem': si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant, quae uoluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare.
もし誰かが遺言の中で次のように書いたとする。 「私の息子たちと娘たちは、彼らの母親が彼らにいてほしいと望む場所にいるものとし、私の相続人は彼らに対し、毎年、少年少女一人につき食費という名目で十アウレウスを支払う義務を負うものとする。 」もし後見人たちが、そのお金を少年少女たちがいる場所にいる者に支払うことを拒むなら、遺言に基づいて訴訟を起こすことができる余地はない。 なぜなら、その規定は、後見人たちが遺言者の意志が何であったかを知り、危険を冒すことなくそのお金を支払うことができるようになる、という目的に資するものだからである。
POMPONIUS. In testamentis quaedam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scribentis referuntur nec obligationem pariunt.
ポンポニウス。 遺言においては、単に書いた者の権威に関係するだけで、義務を生じさせない事柄が書かれることがある。
haec autem talia sunt.
これらは例えば以下のようなものである。
si te heredem solum instituam et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conseruandam poteris, si uelis, facere.
もし私があなただけを相続人に指定し、一定の金額で私に記念碑を建てるように書いた場合、その記載はいかなる義務も引き受けないが、私の権威を保つために、あなたが望むならそれを行うことができる。
aliter atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam siue te solum damnauero, uti monumentum facias, coheres tuus agere tecum poterit familiae herciscundae, uti facias, quoniam interest illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, inuicem actionem habebitis.
あなたに共同相続人が与えられた上で私が同じことを書いた場合はこれと異なる。 なぜなら、たとえあなただけに記念碑を作るよう義務づけたとしても、あなたの共同相続人はあなたに対して、それを行うよう遺産分割訴訟によって請求することができるからである。 なぜなら、それが共同相続人の利害に関わるからである。 それどころか、もし双方がこれを行うよう命じられたなら、互いに訴権を持つことになる。
ad auctoritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit.
書いた者の権威に関することには、ある人が自治都市に肖像を置くことを命じた場合も属する。 なぜなら、もし彼が自治都市の栄誉のためではなく、彼自身の栄誉のためにそれを行ったのであれば、その名目での訴権は誰にも帰属しないからである。
itaque haec Quinti Mucii scriptura: 'liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet' nullam obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conseruandam id pertinebit, ut ubi iusserit ibi sint.
したがって、このクィントゥス・ムキウスの「私の子供たちは、彼らの母親が彼らにいてほしいと望む場所にいるべきである」という記載は、いかなる義務も生じさせないが、被相続人の権威を保つために、彼が命じた場所に彼らがいる、ということに資するであろう。
nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit.
しかし、彼の意志や命令が常に遵守されなければならないわけではない。 例えば、もしプラエトルに対して、父親がそこに留まるよう命じた人物たちに、おそらく父親が知らなかった欠陥があるために、被後見人が父親の命じた場所に留まることは有益ではないと知らされた場合である。
si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, siue hoc sermone significantur, apud quos morari mater pupillos uoluerit, siue ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis id legatum debeatur, utile erit: et magis enim est, ut prouidentia filiorum suorum hoc fecisse uideatur.
しかし、もし彼らの食費として毎年十アウレウスが遺贈されている場合、この表現によって、母親が被後見人たちに留まることを望んだ人々が意味されているとしても、あるいは、この表現を、子供たち自身にその遺贈が支払われるべきであると解釈するとしても、それは有効であろう。 なぜなら、子供たちのための配慮からこれを行ったと見なす方がより妥当だからである。
et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omnimodo obseruanda est.
そして、遺言者の権威のみが存在するすべてのケースにおいて、それは全面的に無視されるべきでも、全面的に遵守されるべきでもない。
sed interuentu iudicis haec omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci.
そうではなく、裁判官の介入によって、これらすべては、不道徳な目的に向けられているのでない限り、実現されるべきである。