[IDEM libro uicesimo secundo digestorum.
[同人,《学说汇纂》第二十二卷。
] §33.1.21.prLiberto suo ita legauit: 'praestari uolo Philoni, usque dum uiuet, quinquagesimam omnis reditus, quae praediis a colonis uel emptoribus fructus ex consuetudine domus meae praestantur’.
] 他向自己的被释自由人作出了如下遗赠:“只要菲隆在世,我希望根据我家的惯例,将小作民或买受人从庄稼中作为果实支付的全部收益的五十分之一给给付予他。
heredes praedia uendiderunt, ex quorum reditu quinquagesima relicta est: quaesitum est, an pretii usurae, quae ex consuetudine in prouincia praestarentur, quinquagesima debeatur.
”继承人们出售了那些曾留有其收益五十分之一的土地:现提出疑问,对于在该省份按惯例支付的售价利息,是否应当给付其五十分之一。
respondit reditus dumtaxat quinquagesimas legatas, licet praedia uendita sunt.
他回答道:即使土地已被出售,所遗赠的也仅是收益的五十分之一。
§33.1.21.1A liberto, cui fundum legauerat ferentem annua sexaginta, per fideicommissum dederat Pamphilae annua dena: quaesitum est, si lex Falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilae quoque annuum fideicommissum minutum uideatur, cum ex reditu legata sint, qui largitur, etiamsi Falcidia partem dimidiam fundi abstulerit, annuam Pamphilae praestationem.
他曾从一个被释自由人(他曾向其遗赠了每年产出六十个单位的土地)处,通过信托遗赠给付潘菲拉每年十个单位:现提出疑问,如果《法尔基迪乌斯法》减少了给该被释自由人的遗赠,潘菲拉的年度信托遗赠是否也应被视为减少,因为该信托遗赠是从收益中遗赠的,而即使《法尔基迪乌斯法》夺去了土地的一半,该收益也足够支付给潘菲拉的年度给付。
respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi si alia mens testatoris probaretur.
他回答道:根据所呈报的事实,不应被视为减少,除非证明立遗嘱人有其他意图。
§33.1.21.2Filium ex dodrante, uxorem ex quadrante instituit heredes et filii fidei commisit, ut nouercae restitueret hereditatem: ab ea autem petit, ut infirmitatem filii commendatam haberet eique menstruos aureos denos praestaret, donec ad uicesimum quintum annum aetatis peruenerit, cum autem implesset eam aetatem, partem dimidiam hereditatis ei restitueret.
他指定儿子继承四分之三的份额,妻子继承四分之一的份额,并托付儿子的信义,要求其向继母返还遗产;但他同时请求继母关照所托付的病弱儿子,并每月向其给付十个金币,直到他满二十五岁,而当他达到该年龄时,继母应向其返还遗产的一半。
filius deducta dodrantis parte quarta, ex qua institutus erat, nouercae hereditatem restituit et postea impleuit uicesimum quintum annum aetatis.
儿子在扣除了他被指定继承的四分之三份额中的四分之一后,向继母返下了遗产,此后他年满二十五岁。
quaesitum est, cum nouerca uniuersae hereditatis haberet dodrantem semunciam et sicilicum, an eius partem dimidiam priuigno suo restitueret.
现提出疑问:既然继母持有全部遗产的十二分之九、二十四分之一及四十八分之一,她是否应当向其继子返还其中的一半。
respondit secundum ea quae proponerentur tantum restituendum, quantum cum eo, quod Falcidiae nomine filius deduxisset, semissem faceret.
他回答道:根据所呈报的事实,应当返还的数额是,使其与儿子以《法尔基迪乌斯法》的名义所扣除的份额相加,刚好构成总遗产之半数的数额。
idem quaesiit, an, quod infirmitati filii pater consulere uoluerit, fructus quoque medii temporis nouerca ei restituere deberet.
同一提问者还问,由于父亲希望照顾儿子的病弱,继母是否也应当向他返还中间时期的果实。
respondit secundum ea quae proponerentur debere.
他回答道:根据所呈报的事实,应当予以返还。
§33.1.21.3Lucius Titius testamento patriae suae ciuitati Sebastenorum centum legauit, uti alternis annis ex usuris eiusdem certamina sub nomine ipsius celebrarentur, et adiecit haec uerba: 'quod si condicione supra scripta recipere legatam sibi pecuniam ciuitas Sebastenorum noluerit, nullomodo heredes meos obligatos ei esse uolo, sed habere sibi pecuniam'.
卢修斯·蒂蒂乌斯在遗嘱中向其故乡塞巴斯蒂安人的城市遗赠了一百个单位,以便每隔一年利用该笔款项的利息以其名义举办竞技会,并加上了以下词句:“但如果塞巴斯蒂安人的城市不愿在上述条件之下接受遗赠予它的这笔钱,我绝不希望我的继承人们对该市承担任何义务,而是让他们自己留着这笔钱。
postea praeses prouinciae ex nominibus debitorum hereditariorum elegit idonea nomina et in causam legati rei publicae adiudicauit, post cuius sententiam res publica a plerisque adiudicatis sibi pecunias percepit.
”此后,省督从继承债务人名单中选出了合适的债权名义,并将其裁决给该市用于遗赠之目的;在此判决之后,该市从大多数被裁决者手中收到了款项。
quaesitum est, an, si res publica condicionibus testamento adscriptis postea non paruerit, legatum ad filios heredes pertineat.
现提出疑问:如果该市此后不遵守遗嘱所附的条件,该遗赠是否归属于作为继承人的儿子们。
respondit rem publicam uoluntati testatoris parere compellendam ac, nisi faciat, in his quidem summis, quae per numerationem uel nouationem solutae sunt, utili repetitione heredes adiuuandos: ab his uero nominibus, quae neque soluerunt rei publicae neque nouatione abscesserunt a pristina obligatione, non prohibendos, quo minus debitum petant.
他回答道:应当强制该市遵守立遗嘱人的意愿,若其不遵守,对于那些通过现金支付或更改债务而结清的金额,应当通过有益返还请求权来协助继承人;但对于那些既没有向该市支付、也没有通过更改债务而脱离原债务的债权名义,不应阻止继承人请求该债务。
§33.1.21.4Largius Eurippianus consuluit alumno certam pecuniam patronum testamento legasse deque ea re testamento ita cauisse: 'pecuniam, quam Titio liberto et alumno meo legaui, esse uolo penes Publium Maeuium usque ad annum uicesimum quintum aetatis eius proque ea computari cum eo usuras quadrantes: quantum autem in sumptum ei statuendum sit, tu, Publi Maeui, cum patris affectum ei praestare debeas, aestimabis'.
拉尔gi乌斯·尤里皮亚努斯提出咨询:一位保护人通过遗嘱向其养子遗赠了一笔特定的金钱,并在遗嘱中就此事作出了如下规定:“我希望向我的被释自由人及养子蒂蒂乌斯遗赠的金钱,由普布利乌斯·梅维乌斯掌管,直到其年满二十五岁,并为此按年息百分之三与他结算利息;至于应当为他定下多少生活费,普布利乌斯·梅维乌斯,既然你应当向他展现父亲般的慈爱,便由你来裁量。
quaesitum est, an heredes a Publio Maeuio satis accipere debuerint soluentes eam pecuniam.
”现提出疑问:继承人们在支付该笔款项时,是否应当从普布利乌斯·梅维乌斯处取得担保。
respondit, cum testamento nulla exigendae satisdationis commemoratio fiat, satis habuisse heredes secundum uoluntatem defuncti Publio Maeuio pecuniam numerare: et ideo nec Titius alumnus uel heredes eius audiri debeant aduersus heredes patroni agentes, quod satis non exegerunt: ex ea enim numeratione etiam a Titio ac proinde etiam ab heredibus eius liberatos esse supra scriptos heredes, nisi uiuente testatore Publius Maeuius soluendo esse desierit: tunc enim cautio ab eo exigenda est.
他回答道:既然遗嘱中并未提及应当要求担保,继承人按照死者的意愿将钱款支付给普布利乌斯·梅维乌斯即已足够;因此,养子蒂蒂乌斯或其继承人,在以未要求担保为由起诉保护人的继承人时,不应获得听审;因为通过该笔支付,上述继承人便对蒂蒂乌斯及由此对其继承人免除了义务,除非在立遗嘱人仍健在时,普布利乌斯·梅维乌斯就已经失去了偿付能力:在此种情况下,才应当要求其提供保证。
§33.1.21.5Pater duos filios aequis ex partibus instituit heredes, maiorem et minorem, qui etiam impubes erat, et in partem eius certa praedia reliquit et, cum quattuordecim annos impleuerit, certam pecuniam ei legauit idque fratris eius fidei commisit, a quo petit in haec uerba: 'a te peto, Sei, ut ab annis duodecim aetatis ad studia liberalia fratris tui inferas matri eius annua tot usque ad annos quattuordecim: eo amplius tributa fratris tui pro censu eius dependas, donec bona restituas: et ad te reditus praediorum illorum pertineant, quoad perueniat frater tuus ad annos quattuordecim'.
一位父亲指定他的两个儿子(年长者与尚未成年的年少者)为等额财产继承人,并在年少者的份额中留下了特定的土地,且在其满十四岁时向其遗赠了一笔特定的金钱,并将其托付于其兄长的信义,在遗嘱中向兄长请求道:“塞乌斯,我请求你,在你的弟弟满十二岁至十四岁期间,每年向他的母亲给付如此数额的资金,用于你弟弟的自由学术研究;此外,在你返还财产之前,由你根据弟弟的财产评定代为缴纳其税款;并且,在你的弟弟满十四岁之前,那些土地的收益归你所有。
quaesitum est, defuncto maiore fratre herede alio relicto utrum omnis condicio percipiendi reditus fundorum, anniuersaria praestetur alia, quae praestaturus esset, si uiueret, Seius, ad heredem eius transierint, an uero id omne protinus ad pupillum et tutores transferri debeat.
”现提出疑问:在年长的兄长去世并留下另一继承人时,收取土地收益并支付塞乌斯若健在时所应支付的年度给付及其他给付的一切条件,是移转给了他的继承人,还是确实应当将这一切立即移交给该被监护的幼童及其监护人。
respondit: secundum ea quae proponerentur intellegitur testator quasi cum tutore locutus, ut tempore, quo tutela restituenda est, haec, quae pro annuis praestari iussisset percipiendisque fructibus, finiantur: sed cum maior frater morte praeuentus est, omnia, quae relicta sunt, ad pupillum et tutores eius confestim post mortem fratris transisse.
他回答道:根据所呈报的事实,应当理解为立遗嘱人仿佛在与一位监护人对话,从而在应当交还监护财产之时,他所命令每年给付的事项以及对果实的收取即告终止;但由于年长的兄长因死亡而被抢先,所有留下的事物在兄长死后便立即移转给了该幼童及其监护人。