[IDEM libro singulari de instrumenti significatione.
[同上(保罗),源自《论器具的意义》单卷本。
] §32.0.99.prSeruis urbanis legatis quidam urbana mancipia non loco, sed opere separant, ut, licet in praediis rusticis sint, tamen si opus rusticum non faciant, urbani uidentur.
] 当遗赠城里奴隶时,有人不是根据地点,而是根据其职务来区分城里奴隶,因此,即使他们在乡下田庄,但如果不从事乡下工作,仍被视为城里奴隶。
dicendum autem est, quod urbani intellegendi sunt, quos pater familias inter urbanos adnumerare solitus sit: quod maxime ex libellis familiae, item cibariis deprehendi poterit.
但应当指出的是,凡是家主习惯于列入城里奴隶之中的人,均应理解为城里奴隶:这一点尤其可以从奴隶名册以及口粮中看出来。
§32.0.99.1Uenatores et aucupes utrum in urbanis an in rusticis contineantur, potest dubitari: sed dicendum est, ubi pater familias moraretur et hos alebat, ibi eos numerari.
猎人和捕鸟人应归入城里奴隶还是乡下奴隶,可能存在疑问:但应当指出的是,家主居住并在何处供养他们,他们就应在何处被计算。
§32.0.99.2Muliones de urbano ministerio sunt, nisi propter opus rurestre testator eos destinatos habebat.
骡夫属于城里劳务,除非遗嘱人为了乡下工作而对他们另有安排。
§32.0.99.3Eum, qui natus est ex ancilla urbana et missus in uillam nutriendus, interim in neutris esse quidam putant: uideamus, ne in urbanis esse intellegatur, quod magis placet.
对于城里女奴所生、并被送往乡下庄园抚养的奴隶,有人认为他在此期间不属于任何一方:让我们看看他是否应当被理解为属于城里奴隶,而这一观点更受欢迎。
§32.0.99.4Seruis lecticariis legatis si idem lecticarius sit et cocus, accedet legato.
在遗赠轿夫奴隶时,如果同一人既是轿夫又是厨师,他将归属于该遗赠。
§32.0.99.5Si alii uernae, alii cursores legati sunt, si quidam et uernae et cursores sint, cursoribus cedent: semper enim species generi derogat, si in specie aut in genere utrique sint, plerumque communicabuntur.
如果家生奴隶遗赠给一些人,信差奴隶遗赠给另一些人,而某些奴隶既是家生奴隶又是信差奴隶,则他们归属于信差奴隶:因为特别规则总是限制一般规则;但如果双方同属特别或者同属一般,则通常由双方共有。