[MAECIANUS libro secundo fideicommissorum.
[梅齐亚努斯,源自《信托遗赠论》第二卷。
] §32.0.95.prQuisquis mihi heres erit, 'damnas esto dare fideique eius committo, uti det, quantas summas dictauero dedero'.
] “无论谁成为我的继承人,均应负责给付,且我托付其信用,使其给付我所指定并给予的任何数额(或总量)。
Aristo res quoque corporales contineri ait, ut praedia mancipia uestem argentum, quia et hoc uerbum 'quantas' non ad numeratam dumtaxat pecuniam referri ex dotis relegatione et stipulationibus emptae hereditatis apparet et 'summae' appellatio similiter accipi deberet, ut in his argumentis quae relata essent ostenditur.
” 阿里斯托认为,有体物也包含在内,例如土地、奴隶、衣物和银器;因为从嫁妆的遗赠和已售继承财产的口头契约中可以明显看出,这一词语“多少”并不仅指现金,而“总量”这一名称也应当同样被理解,正如在所援引的这些论据中所表明的那样。
uoluntatem praeterea defuncti, quae maxime in fideicommissis ualeret, ei sententiae suffragari: neque enim post eam praefationem adiecturum testatorem fuisse res corporales, si dumtaxat pecuniam numeratam praestari uoluisset.
此外,在信托遗赠中最为重要的死者生前意愿也支持这一观点;因为如果遗言人仅希望给付现金,他就不会在这一前言之后再添加有体物。