[MAECIANUS libro primo fideicommissorum. ] §32.0.9.prSi ita fuerit fideicommissum relictum: 'ad quemcumque ex testamento meo uel ab intestato' uel ita: 'ad quemcumque quoquo iure bona mea perueniant': hac oratione et eius, qui postea natus erit inue familiam uenerit et eius, qui postea cognatus esse coeperit, fidei commissum uidetur: eius quoque, quae nondum nupta erit, sed postea eo casu, quo ex edicto ad uxorem bona mariti intestati solent pertinere.
[梅齐阿努斯《信托遗赠论》第一卷] 如果信托遗赠是以下述方式留下的:“致任何因我的遗嘱或因无遗嘱而[使我的财产]归于其人者”,或者以这种方式:“致任何以任何权利使我的财产归于其人者”:通过这一措辞,它被视为信托给在此之后出生或进入家族之人的信用,以及在此之后开始成为血亲之人的信用;同样也信托给那些尚未结婚,但此后在依据告示、无遗嘱丈夫的财产通常归属于妻子的情况下[成为妻子的]女性的信用。