[PAULUS libro primo fideicommissorum. ] §32.0.8.prSi legatarius, a quo fideicommissum datum est, petierit legatum, id tantum, quod per iudicem exegerit, praestare fideicommissario cogetur uel, si non exegerit, actione cedere: ad eum enim litis periculum spectare iniquum est, si non culpa legatarii lis perierit.
[保罗《信托遗赠论》第一卷] 如果被课予信托遗赠的受遗赠人请求该遗赠,他仅被强制向信托遗赠受益人给付其通过法官收回的部分,或者在未收回的情况下,转让诉权:因为如果诉讼并非因受遗赠人的过错而败诉,由他承担诉讼的风险是不公正的。
§32.0.8.1Seruo heredis fideicommissum utiliter non relinquitur, nisi fidei eius commiserit, ut seruum manumittat.
信托遗赠不能有效留给继承人的奴隶,除非遗言人已信托其释放该奴隶。
§32.0.8.2Cum ita petisset testator, ut, quidquid ex bonis eius ad patrem peruenisset, filiae suae ita restitueret, ut eo amplius haberet, quam ex bonis patris habitura esset, diuus Pius rescripsit manifestum esse de eo tempore sensisse testatorem, quod post mortem patris futurum esset.
当遗言人曾请求,凡其财产中归于父亲的部分,父亲应以如下方式向其女儿返还,即令其比从父亲的财产中将要获得的份额多出相应部分,神君庇护曾敕答,显而易见,遗言人所指的是父亲去世之后将要到来的时期。