[ULPIANUS libro primo fideicommissorum. ] §32.0.7.prSi deportati seruo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus uiuo testatore alienauerit uel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere.
[乌尔比安《信托遗赠论》第一卷] 如果信托遗赠被指定给被流放者的奴隶,应当认为其属于国库,除非该被流放者在遗言人生前转让了该奴隶,或者已被复权:因为在这种情况下,该信托遗赠应当属于他本人。
§32.0.7.1Si miles deportato fideicommissum reliquerit, uerius est, quod et Marcellus probat, capere eum posse.
如果军人给被流放者留下了信托遗赠,更正确的观点是——马尔切鲁斯也赞同这一点——他能够接受该遗赠。
§32.0.7.2Si quis creditori suo legauerit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum aliquod ex legato consequatur, forte exceptionis timore uel si quod in diem debitum fuit uel sub condicione.
如果有人向其债权人遗赠了自己所欠的债务,不能以此遗赠设立信托,除非债权人从该遗赠中获得某种利益,例如由于担心抗辩,或者如果该债务是附期限或附条件的。