[PAULUS libro secundo ad Uitellium.
[保罗,源自《论维特里乌斯》第二卷。
] §32.0.78.prQuaesitum est Stichum seruum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae traditum, postea in eum fundum non reuersum an deberetur.
] 有人问:在遗言人去世前一年,从该土地上带走并送去接受培训、此后未返回该土地的奴隶斯蒂克斯是否应被给付。
responsum est, si studendi causa mississet, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi.
解答是:如果是为了学习的目的而送去,而不是为了将他从该土地转移到别处,则应当给付。
§32.0.78.1'Maeui fili, quod iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt'.
“我的儿子梅维乌斯,鉴于我已经将我大部分的财产给了你,你应当满足于塞姆普罗尼乌斯土地及其居住者(即奴隶家属)以及届时将在那里的东西。
quaesitum est de nominibus debitorum et nummis.
”关于债务人的债权和现金提出了疑问。
eadem epistulam talem emisit: 'argentum omne et supellectilem, quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo'.
同一女性曾寄出这样一封信:“我将我拥有的所有银器和家具,以及我在塞姆普罗尼乌斯地产上拥有的一切,都赠送给你。
an supcilex, quae in aliis praediis uel domibus esset, ad Maeuium pertineret? et an serui, quos ex eo fundo aliis legauit? responsum est nomina et nummos non uideri deberi, nisi manifeste de his quoque legandis uoluntas defunctae adprobaretur.
”其他地产或房屋中的家具是否属于梅维乌斯? 以及她从该土地遗赠给其他人的奴隶是否也属于他? 解答是:除非明显证明死者也有遗赠这些物品的意愿,否则债权和现金不应被视为应予给付。
seruos ex isdem fundis aliis datos deminuisse filii legatum.
从同一土地上赠与他人的奴隶减少了儿子的遗赠。
de argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur.
关于在别处的银器和家具,具有管辖权的裁判官应当予以评估,以使受遗赠人能证明是遗赠人意愿的内容得以确立。
§32.0.78.2Praedia quidam reliquit adiectis uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt cum moriar': quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt uel operis rustici causa uel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, an ad legatarium pertinerent.
某人遗赠了地产,并附加了以下词句:“按我所占有的状态,以及我死时将在那里的任何东西”:关于为了农业劳动或其他职务而留在此类地产上的奴隶,以及截至死亡之日在那里的其他物品,询问它们是否属于受遗赠人。
respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata uideri.
他解答道:所询问的所有这些物品均应被视为已被遗赠。
§32.0.78.3'Peto, ut fundum meum Campanianum Genesiae alumnae meae adscribatis ducentorum aureorum ita uti est'.
“我请求你们将我的坎帕尼亚土地,按两百金币的价值,照其现状划归给我的养女热内西亚。
quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur.
”有人问,土地是否应与小作农的欠款以及死亡时在土地上的奴隶(如果有的话)一同给付。
respondit reliqua quidem colonorum non legata: cetera uero uideri illis uerbis 'ita uti est' data.
他解答道:小作农的欠款确实不在遗赠之列;但其他物品则应被视为通过“照其现状”这一词句而被赠与。
§32.0.78.4Illud fortasse quaesiturus sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si marmor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum uideri posset.
也许有人会问,如果遗赠的是“大理石”,除了未加工的原料之外,似乎不能视作指代其他任何东西,那么为什么在“银”的称呼下,也包含了加工过的银器呢?
cuius haec ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea materiae potentia nicta numquam uires eius effugiant.
对此给出的理由是:那些具有能反复还原为其初始状态之性质的物品,屈服于材料的力量,决不能逃脱其材质的属性。
§32.0.78.5Coccum quod proprio nomine appellatur quin uersicoloribus cederet, nemo dubitauit.
无人怀疑,以其专有名称称呼的“胭脂红”属于“五彩”之列。
quin minus porto coracinum aut hysginum aut melinum suo nomine quam coccum purpuraue designatur?
那么,“乌鸦黑”、“紫红”或“梅洛斯黄”以其专有名称被指定,怎么会少于“胭脂红”或“紫色”呢?
§32.0.78.6Cum uir ita legasset: 'quae uxoris causa parata sunt, ei do lego', ego apud praetorem fideicommissarium petebam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem erat, nec optinui, quasi testator non sensisset de his rebus.
当丈夫如此遗赠时:“我给付并遗赠给妻子为她所准备的东西”,我在信托遗赠裁判官前,甚至要求获得已估价的、其价格构成嫁妆的物品,但未能成功,理由是遗言人并未意图包含这些物品。
atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio comparatae sunt.
然而,如果是为了她的使用而给付的,那么这些物品是由她自己还是由他人置办的,并无区别。
postea apud Aburnium Ualentem inueni ita relatum: mulier res aestimatas in dotem dederat ac deinde maritus ei legauerat his uerbis: 'quae eius causa comparata emptaque essent'.
后来,我在阿布尔尼乌斯·瓦伦斯那里发现有如下记载:一名妇女将估价物品作为嫁妆给出,随后丈夫用以下词句遗赠给她:“为了她的缘故而置办和购买的东西”。
dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris usum conuertisset.
他说,除非丈夫在这些物品成为他自己的财产后,将它们用于妻子的使用,否则作为嫁妆给出的物品,并不包含在“购买和准备的东西”这一名称中。
§32.0.78.7Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur.
当遗赠土地上的物品时,即使当时不在那里的物品,如果它们通常在那里的,也会被包括在内;而偶然在那里的物品则不被视为已被遗赠。