[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum.
[乌尔比安,源自《论萨宾》第二十卷。
] §32.0.73.prSuos autem seruos uel ancillas eos accipimus, qui sunt pleno iure testantis: inter quos fructuarii non continebuntur.
] 然而,我们将“自己的”男奴或女奴理解为那些依完全权利属于遗言者的人;在这些人中,作为用益权对象的奴隶将不被包含在内。
§32.0.73.1Sed qui bona fide testatori seruiunt, suorum appellatione magis est ut contineantur, si modo suorum appellatione eos quos suorum numero habuit uoluit contineri.
但是,对于那些善意地为遗言者服务的人,如果遗言者确实希望将他视为自己成员的人包含在“自己的”这一称呼中,那么他们被包含在“自己的”这一称呼中是更为妥当的。
§32.0.73.2Eos uero, quos quis pignori hypothecaeue dedit, sine dubio inter suos legasse uidebitur debitor: creditor nequaquam.
另一方面,对于任何人作为质押或抵押给出的奴隶,债务人毫无疑问将被视为在自己的财产中遗赠了他们,而债权人决非如此。
§32.0.73.3Proinde si quis seruos habuit proprios, sed quorum operas locabat uel pistorias uel histrionicas uel alias similes, an seruorum appellatione etiam hos legasse uideatur? quod et praesumi oportet, nisi contraria uoluntas testatoris appareat.
因此,如果有人拥有自己的奴隶,但将他们的劳务出租,或用于面包制作,或用于演戏,或用于其他类似活动,那么他是否也被视为在“奴隶”这一称呼下遗赠了他们? 这确实应当予以推定,除非遗言者相反的意愿显现出来。
§32.0.73.4Eum, qui uenaliciariam uitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri uelle eiusmodi mancipia, nisi euidens uoluntas fuit etiam de his sentientis: nam quos quis ideo comparauit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est.
对于从事奴隶贩卖行业的人,我认为他不会轻易希望将这类奴隶包含在自己成员的数目中,除非有明确表示也针对这些奴隶的遗言者的意愿;因为任何人为了立即转售而购买的奴隶,应当被认为更像是处于商品的地位,而不是自己的成员。
§32.0.73.5Uicarios autem seruorum suorum numero non contineri Pomponius libro quinto scribit.
然而,蓬波尼乌斯在第五卷中写道,副奴隶不包括在自己成员的数目中。